Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber I-V) - page 274

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. III
176
30
ignem transmutari, rursus ignem in aerem. Si non prorsus, ne-
gem eam transmutationem fieri, sed dubitem vehementer aut
addubitem paulum, quibus nam rationibus id mihi persuade-
bitur? Aut quibus experimentis ostendetur? Non dico de totis
elementis, de partibus eorum quaero. Certe nemo umquam vidit
partem sphaerae ignis in aerem conversam, quando etiam totam
ignis sphaeram nemo aspexit umquam, aut vidit umquam quis-
quam aeris partem in eum ignem transire, rationibus id creditur
duo haec elementa habere symbolum inter se, caliditatem ipsam,
ea alterum in alterum transmutari contactu mutuo.
Quaero, ratio haec mihi [396] ostendat, an semper transmuta-
tio haec fiat, an temporibus interpolatis? Si dicatur semper fieri,
rogabo, quarum partium? Earumne, quae in contactu continuo
sunt an longinquarum? Non puto dicturos longinquarum, cum
actio et passio ex Aristotelis dogmate per contactum fiat. Earum
ergo partium fit, quae sese mutuo contingunt, convexo scilicet
aeris et concavo ignis? Concedent, puto, tunc interrogabo, an
tota superficies aeris convexa in ignem transmutetur? An sem-
per? Et si tota et semper, cur tandem totus aer iam multis seculis
in ignem non est conversus? Si non tota et non semper, cur haec
pars transmutetur, illa nequaquam? Cur nunc, non heri? Eaedem
de partibus concavi ignis interrogationes adhibebuntur, si per-
stent asseverare. Sed si nec totae nec semper, haec autem pars et
illa et hodie transmutatur et non nudius tertius, causa aliqua est
assignanda.
Si coelorum variam agitationem dicent, concedemus coelum
agitari in dies varie. At rogabimus, an observatum sit ibi ea ele-
menta partibus permutari? Si nullam afferent observationem, cur
causam somniant rei, quae forte numquam facta est, numquam
certe visa.
Si coniectatione id asseverabunt, tunc rogabimus, eam co-
niectationem proferre non dedignentur. Si dicent necessario id
fieri ex causa universali, quia elementa in se invicem mutuo
10
5
15
20
25
1...,264,265,266,267,268,269,270,271,272,273 275,276,277,278,279,280,281,282,283,284,...440
Powered by FlippingBook