Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber I-V) - page 278

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. III
180
sophia non admittemus. Non est ergo comprobatum elementa
mutuo transmutari. Neque ulla est causa, cur id isti philosophi
finxerint. Neque excrescunt, ut necesse sit, quod uni decrescit ex
altero reparari. Neque est necesse, ut mista ex eis fiant, ea in se
invicem mutari. Quae mutatio adinvicem si non fit, ut certe sen-
su non comprehenditur, rationibus autem principium petitur,
materia unius elementi semper suae formae subiacet, numquam
eam abiicit. Non ergo ad aliam suscipiendam formam potentiam
habet, et si habet, frustra habet, cum ad actum numquam perve-
niat. Non ergo materia omnium formarum est susceptiva, cum
partes eius primariae numquam formas suas primas deponant,
numquam alias vestiant.
Falso ergo dictum, doctum ab Aristotele Aristotelicisque
omnibus materiam omnino sui natura esse omni forma nudam,
potentiam habere ad omnes formas, nihil aliud esse quam pu-
ram potentiam, actu enim est id quod est. Formas primas semper
possidet, numquam deponit.
Et quod in partibus primariis est a nobis dictum, dicendum
est etiam de particulis iis, quae sunt in mistis. Ferrum ex elemen-
tis mistum dicunt, materiae particulas elementorum habet lapis,
itidem adamas, reliqua omnia.
Dicant ergo nobis, quando materia adamantis aut lapidis aut
ferri materia corporis humani fiet? Quando hominis formam su-
scipiet? [397] Aut quomodo? Quid dico hominis? Elephanti, ca-
nis, nucis, quercus? Si nequeam ex eorum philosophia dicere, de
silentio eos rogabimus.
Esto igitur res non credita, suspensa quousque experimento
aut ratione valida, sensu probata eam nobis comprobent. Neque
ergo materiae particulae omnes formas suscipiendi potentiam
habent, neque primariae partes, neque etiam tota ipsa materia.
Ruit ergo seu dogma seu somnium illud: materiam esse
sui natura
ἄμορφον, ἀνείδεον
vii
, πανδεχής
viii
, δυνάμει μόνον
δύ
ναμιν,
informem, omnisuscipiens, potentia solum potentiam
. Ruit
vii
Corr. ex ανείδειον
viii
Corr. ex πανδεχὲς
5
10
15
20
25
30
1...,268,269,270,271,272,273,274,275,276,277 279,280,281,282,283,284,285,286,287,288,...440
Powered by FlippingBook