Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber I-V) - page 270

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. III
172
20
25
10
5
30
cesserunt fore, quo materia, ornatu deposito, sola nudaque va-
caret,
ἀτάκτως
inordinateque
agitaretur. Natura ea informalitatis
(ut ita dicam) in actum aliquando exitura est. Sed Aristoteli, cui
mundus aeternus est, numquam corrumpendus, non dabitur lo-
cus materiae ad sui naturam exercendam, in actum deducendam.
Quam rem Aristoteles, dum apud Ocellum repertas materiae
conditiones in libros suos transcribit mundique aeternitatem ab
illo adinventam multisque argumentis tractatam transfert, non
perspexit hoc suae philosophiae maxime repugnare.
Probabilior esse videtur opinio quorundam de numero eo-
rum, qui scholastici appellantur. Quod materia, dum alia forma
in ea corrumpitur, nuda remanet, donec alia forma de eius sinu
educatur, etiam si tantillum temporis id sit. Sed illorum est hoc
inventum, non est Aristotelicum, qui aperte asseveravit mate-
riam numquam sine passione aut sine forma esse posse, ut paulo
supra visum.
Nunc cum Aristotele duceque eius Ocello agamus, infor-
mem
φύσει
sui natura fecerunt materiam, quod formis varianti-
bus aliis post alias materiamque vestientibus aut senescentibus
iii
ex ea, nihil obstare, nihil obsistere posset. Nempe ne, si materia
formam propriam haberet, aliam ingredientem non recipere po-
test. Sed nullam propriam haberet nudaque sui natura esset, ut
aequam ad omnes recipiendas potentiam haberet,
πανδεχής
iv
,
omnium receptiva
esset. Sed informitatem istam,
ἀμορφίαν
, nul-
la necessitas nullum naturae opus ostendit, aut coegit imaginari
somniarive. Neque enim materia, si propriam unam haberet for-
mam, alias recipere non posset.
Neque istam potentiam ad omnes formas aliam post aliam
recipiendas habet, neque isto modo est
πανδεχής
,
omnium
re-
ceptiva. Est quidemmateria
πανδεχής
v
, quia omnes formas in se
recipit, ita ut nulla alibi relicta sit, quam ipsa non receperit. Sed
non est
πανδεχής
, quod omnes formas depositis prioribus reli-
quas recipere queat. Non enim necesse est materiam ideo nudam
iii
Corr. ex senacentibus
iv
Corr. ex πανδεχὲς
v
Corr. ex πανδεχὲς
15
1...,260,261,262,263,264,265,266,267,268,269 271,272,273,274,275,276,277,278,279,280,...440
Powered by FlippingBook