Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber I-V) - page 282

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. III
184
20
tum? Si non aeque, unde ista inaequalitas in ea? Unde ista forma-
rum potentialium differentia? Cum omnis differentia ab actu et
forma aliqua sit? Si aeque, cur ad ignis admotionem ignis forma
educitur et non aquae, quae aeque in vestibulo ac προθύροις est?
Inquient, puto, ob aptitudinem aut ob similitudinem illa extrahi-
tur, non ista. Ad id iam non aeque est. Si similitudo ibi sit, si
aptitudo maior.
Quaeram enim unde sit aptitudo ista maior? In tam exili, in
tam aequa et pari potentia? Si causam adferent intrinsecam, tum
aliquod compositum est materia, non simplex, non purum. Si ex-
trinsecam, rogabo, an ea sit tunc cum ignis extrahitur? An antea?
Si antea, quando id fuit? Et quomodo, et dum materia aeque in
potentia haberet formam ignis et aquae, habebat tamen differen-
tiam aliquam istarum formarum, quae differentia iam per actum
est: indeque materia multiplex, non simplex est.
Deinde etiam, cur nunc ignis de materia extrahit hunc ignem,
qui est in lucerna? Non autem illum qui est in ligno? Cum uter-
que in aequa exeundi potentia sit? Cur item nunc lignum hoc
enascitur, non autem iam mille annis enatum est? Cum aeque
tunc esset nativitati vicinum ac nunc sit? Quae omnia absurda
atque etiam alia multo plura, nisi recte solvantur, abiicienda est
ea opinio, quae formas e materia educit cum oculis manibusque
eas ab agente induci et videamus ferme et attrectemus.
Neque magis retinenda est Aristotelica illa sententia, qua
profert
materiam natam esse appetere bonum
:
πέφυκεν ἐφίεσθαι
κατὰ φύσιν ἀγαθοῦ
Namque si bonum ab ea expeditum, forma
quaeque intelligatur, falsitatem duplicem habet. Alteram, quod
formas aliam post aliam desideret, ideoque generationem cor-
ruptionemque admittat. Alteram, quod omnino appetere possit,
si pura potentia est.
Si formae bonum illud sunt, quod materia expetit, rogabo
cur magis formam hanc, quam illam concupiscat? Cum ad om-
nes aequam potentiam possideat? Scio responsuros formarum
differentias esse, quia alia melior alia et divinior sit. Recte id dic-
5
10
15
25
30
1...,272,273,274,275,276,277,278,279,280,281 283,284,285,286,287,288,289,290,291,292,...440
Powered by FlippingBook