Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber I-V) - page 288

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. III
190
5
Concedamus actionem a forma provenire in composito. Si
concedamus passionem a materia in composito inesse, rem sen-
sibus patentem negabimus. Cernimus, tangimus hominem pal-
lescere, frigefieri, rubescere, calefieri: passiones hae sunt. In quo
nam sunt? In materia, inquient, hominis. Quae nam ista materia
est? Caro, cutis, caetera. Caro et cutis materiaene sunt informes
an formatae? Procul dubio formatae. Quid in carne frigefit aut
calefit? Forma carnis an materia eiusdem? Difficillimum est id
dignoscere, inquient forte. [399] Caro compositum quid est ex
materia et forma. Sed materia carnis est, quae calorem et frigus
recipit.
Intelligo verba pulchra respondentia, rem non percipio. Sen-
sune id patet, an ratione probatur? Sensus quidemmateriam, nec
forma carnis vestitam, nec nudam percipit. Ratio ergo id nobis
persuadeat, ratio haec est. Materia est principium receptivum.
Ea ergo recipit calorem et frigus. Nondum satis est probatum:
satis tamen prolatum.
Esto, materia formarum receptrix. Cur itidem caloris et fri-
goris? An haec formae sunt? Non potius accidentia composito et
qualitates? Imo vero, si forma actionis principium est, frigus au-
tem et calor activa sunt, a forma igitur sunt. Si id probabile magis
est, cur dicimus? Quando haec in composito mutantur, compo-
situm pati per materiam, alienum his qualitatibus principium?
Non autem per formam earum principium proprium? Rationa-
bile ergo est compositum in his per formam pati. Forte quando
humescit aut siccessit, si humiditas et siccitas sint receptivae et
ideo passivae qualitates, dicetur compositum per materiam tunc
pati. Constat ergo compositum quaedam pati per qualitates re-
ceptivas et passivas, et alia quaedam pati per qualitates activas.
Hae autem a forma sunt. Ergo compositum et per formam patitur
et patitur ipsa forma, quando corrumpitur. Quid igitur prohibet
activas qualitates formasque ipsas pati dicamus, seu in compo-
sito, seu in se etiam, si activae sint et actionis principia? Quando
etiam actio ipsa patitur, dum corrumpitur?
Compositum ergo non magis per materiam, quam per for-
mam patitur. Imo minus etiam per materiam patitur, quando-
quidem per eam remanet, quod prius erat: per formam vero non
10
15
20
25
30
35
1...,278,279,280,281,282,283,284,285,286,287 289,290,291,292,293,294,295,296,297,298,...440
Powered by FlippingBook