Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber I-V) - page 294

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. IV
196
30
pheo eodem similiter decimus Hesiodique tertio gradu consobri-
nus, mundummundanosque Deos genitos multis locis attestatus
est. Atque ita apud Graecos plusquam DCC annis in Atlantida-
rum
i
progenie dogma hoc, mundum esse genitum, perduravit.
Eandem sententiam Thales Milesius CLX annis post Homerum
Hesiodumque secutus est.
Iisdem temporibus Pherecydes Syrius, Epimenides Cretensis,
Aristeas Proconnesius, Eugamnon Cyrenaeus, Abaris Scytha, Anti-
machus Heliopolita, alii Theogoniam, alii Cosmopoeiam scrip-
serunt, quod etiam fecit Palaephatus Atheniensis, ac Orpheus
alter, Crotoniata, Pisistrati familiaris mundum genitum vel ceci-
nerunt, vel versibus sunt attestati. Quod etiam asseruit Heracli-
tus Ephesius et paucis post eum annis Xenophanes, Melissus et
Parmenides et Anaxagoras et iuniores Leucippus et Democritus
et de Italica schola princeps iste Pythagoras hanc opinionem
hausit a praeceptoribus, Pherecyde, Aglaophemo, a sacerdoti-
bus Aegyptiis, a Chaldaeis magis atque in Graeciam magnam
attulit, quem auditores eius sunt secuti: Empedocles, Archytas,
Timaeus, Philolaus, Archenetus, Brotinus, alii fere omnes prae-
ter unum Ocellum Lucanum. Is non praeceptoris, sed propriam
sententiam amplexus, primus omnium, ut videtur, mundanae
aeternitatis assertor fuit. A quo quidem, ut alia multa, quae alibi
sunt a nobis ostensa, Aristoteles et opinionem hanc et argumenta
exscripsit. Non ea quidem omnia, sed de 11 Ocelli argumentis
tria vel quatuor forte debiliora selegit. Ea sunt: a coeli figura, a
motu circulari, a tempore.
Haec res senatus plebisque Peripateticae stomachos forte
movebit: summum, ut contendunt philosophorum principem ab
homuncione hoc, cuius vix nomen auditum tantae opinionis et
principia et firmamenta exscripsisse asseri a quoquam. Sed id
veritas ipsa clamat. Et nos palam faciemus eaque argumenta et
quaecumque Aristoteles alia adinvenit discutiemus. Nulla am-
bitione, nullo contentionis studio, sed Aristotelis more, veritatis
amore, quae nos eo deduxit, ut in re omnium philosophicarum
i
Auct. corr. ex Atlandidarum
5
10
15
20
25
1...,284,285,286,287,288,289,290,291,292,293 295,296,297,298,299,300,301,302,303,304,...440
Powered by FlippingBook