Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber I-V) - page 298

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. IV
200
15
veluti corollaria apposuit libri secundi
De ortu
caput ultimum. Et
Metaphysici
12. caput 6.
Totam hanc rem brevibus ante oculos ponam, uti quo tam
operosa, tam distracta disputatio tendat, facilius comprehenda-
tur. Thesis est:
Mundus est aeternus
. Probatio huius unica:
Quia
coelum aeternum
. Haec rursus probationes non plures quam quin-
que habet. Prima est ab etymo aetheris, secunda ab antiquorum
sententia, qui in coelo divinum et aeternum collocarunt. Tertia
ab historia, quia non est memoriae proditum coelum aut toto aut
partibus esse passum ullo tempore aut mutatum. Quarta, quia
coelum caret contrariis, inter quae contraria generatio et corrup-
tio versatur. Haec potentissima ratio. Eiusdem roboris quinta,
quia motus coeli aeternus est: numquam coepit, numquam desi-
nit. Haec ratio Ocelli est.
Hanc, quae sui natura non est manifesta, uti probaret, uni-
versas ingenii sui vires opere laboriosissimo verbosissimo effu-
dit, argumentis a motoris aeternitate, a coeli rotunditate; ex Ocel-
lo sumptis: a motus coeli continuatione, a motus successione, ab
eiusdem in infinitum divisione: a tempore denique. Quod itidem
ut aeternum probaret, argumentis usus est a continuitate, a suc-
cessione, in infinitum divisione, infinitate, quod Ocelli est. Haec
probavit ab eademmotus in infinitum divisione et haec ab infini-
tate in magnitudine, in qua motus fit. Quae fuit initium primum
tam callidae insinuationis. Hanc enim ab initio,
Physico
3. simul
cum numero et tempore infinito induxit, 4. continuavit, toto 6.
obfirmavit. Quae omnia plena fallaciarum, plena sophismatum
sunt. Cuncta sunt a nobis detegenda: eodemmet ordine vel ve-
rius confusione, qua ipse usus est.
Sic igitur rem tantam construendam 3.
Physici
capite 4. est
aggressus. Infinitum necessario in natura est concedendum: non
quidem actu quicquam, sed potentia tribus in rebus, tempore,
numero, magnitudinis divisione. Ac ita sexto capite scribit:
3
3
Ὅτι δ΄ εἰ μὴ ἔστιν ἄπειρον ἁπλῶς͵ πολλὰ ἀδύνατα συμβαίνει͵
δῆλον. τοῦτε γὰρ χρόνου ἔσται τις ἀρχὴ καὶ τελευτή͵ καὶ τὰ μεγέθη οὐ
διαιρετὰ εἰς μεγέθη [ἄπειρον]͵ καὶ ἀριθμὸς οὐκ ἔσται ἄπειρος. [ARIST.
Ph. 206a.9–12]
5
10
20
25
30
1...,288,289,290,291,292,293,294,295,296,297 299,300,301,302,303,304,305,306,307,308,...440
Powered by FlippingBook