Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber I-V) - page 296

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. IV
198
20
25
5
30
rerum maxima, nos ipsi primo fallacia sophismata agnoscere-
mus, dein toti recte philosophantium orbi patefaceremus, quo
agnosceretur tandem qualibus dogmatis fides adeo magna mul-
tis iam seculis adhibeatur.
Sed rem ipsam aggrediamur. Vidimus totum Atlantidarum
progeniem, Ionicam, Italicam, alias philosophorum scholas:
mundum hunc ortum habuisse clare asserentes. Ocellus primo
de hac via digressus est. Ocellum Aristoteles est secutus. Hi duo
mundum ingenitum asserunt, incorruptibilem fore adstruunt.
Hanc sententiam consideremus, rationes discutiamus, non con-
tradictores, sed arbitratores nos praestemus praecepto ipsius
hoc:
2
Oportet enim arbitratores et non contradictores esse eos, qui ve-
rum iudicaturi sunt sufficienter
. Quam auream sententiam, ut ipse
1.
De coelo
, hanc ipsam quaestionem aggrediens, gravissime pro-
tulit, sic levissime servavit. Namque his pulcherrimis veritatis
inquirendae promissis, viam fallacissimis sophismatis stravit.
Platonem atque omnem antiquitatem acerbe derisit, posteritati
omni inique illusit. Deum denique impie contempsit. Sed res est
in manus sumenda.
Aristoteles asserit mundum non coepisse esse, non desitu-
rum esse, itaque esse ab utraque parte aeternum. Hanc thesim,
quae ordinate et continuate poterat [401] tractari, confuse et di-
stracte, non philosophica ingenuitate, sed oratoria insinuatione
tractavit. Mundum esse aeternum conclusit capite 1. et 3. libri 1.
De coelo
. Coepta tamen est ea res insinuari capite 4.
Physici
3. sub
alio nomine. Infiniti nempe. Eamque non ordine (cuius unicum
authorem eum sui esse et volunt et contendunt) neque filo ora-
tionis et rei continuato. Sed sparsim, seu (ut ita dicam) serptim
ac saltatim per haec capita perduxit 3.
Physici
, uti dixi capite 4.
coepit, infiniti tractationem aggrediens. Deinde 6. et 7. capitibus
continuavit. Postea 4.
Physici
capitibus 11, 12, 13, 14. Post haec
veluti aliud agens, totis 10 capitibus 6.
Physici
, deinde 7.
Physici
capite 1,
Physici
8. capite 1, 2, 6, 8, 9. Libri 1.
De coelo
capitibus
3, 9, 10, 12. Libri 2. capite 1. et 3. Quibus omnibus 29 capitibus
2
καὶ γὰρ δεῖ διαιτητὰς ἀλλ΄ οὐκ ἀντιδίκους εἶναι τοὺς μέλλοντας
τἀληθὲς κρίνειν ἱκανῶς. [ARIST. Cael. 279b.10–12]
15
10
1...,286,287,288,289,290,291,292,293,294,295 297,298,299,300,301,302,303,304,305,306,...440
Powered by FlippingBook