Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber I-V) - page 256

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. III
158
5
principium generationum aut formarum, nec primarum, nec
reliquarum: nullarum ergo. Non ergo est principium generatio-
nis ullius, sed principium generatorum omnium, intrinsecum,
στοιχεῖον
,
elementum
,
αἰτία
,
causa
, vel potius συναιτία,
concausa
cum forma, quod in omni generato insit. Nisi quis dicat, quia
materia sit informis privationemque formarum omnium adna-
tam habeat, sit ad omnes δυνάμει,
potentia
, omnesque recipiat,
ac omnes, ut multi de Averroico Peripato loquuntur, de sua po-
tentia educat, ac veluti femina et mater ex suo ventre producat,
ac nihil aliud esse eius sit, quam pura potentia ad omnes for-
mas. Haec omnia omnis fere senatus populusque Peripateticus
docet. At haec omnia ancipites atque arduas multas difficultates
habent. Quas plerasque afferre nitemur, uti ostendamus qualem
doctrinam et naturae rerum et naturalis scientiae principii nobis
Peripatus tradiderit.
Primo itaque eam omnibus formis esse privatam dicere con-
trarium est Aristotelicis verbis his, quae sunt 1.
De ortu
capite
5:
9
Quam
(materiam)
numqam sine passione possibile est esse, neque
sine forma
. Et quae etiam supra attulimus:
10
Nos vero dicimus ma-
teriam quandam corporum sensibilium, sed eam non separatam, sed
semper cum contrarietate, ex qua fiunt ea, quae vocantur elementa
. His
quoque:
11
Materia namque medium est
(scilicet duorum contrario-
rum)
insensibilis et inseparabilis
. Si ergo impossibile est materiam
ullo tempore sine formis esse semperque est cum contrarietate
et numquam est a formis separata, quomodo est omnibus formis
privata? Inquient illico me non intelligere mentem Aristotelis,
ignarum Peripateticae doctrinae. Non enim materiam esse sine
formis, sed sui natura et per se esse informem omni prorsus for-
ma carentem.
9
ἣν οὐδέποτ΄ ἄνευ πάθους οἷόν τε εἶναι οὐδ΄ ἄνευ μορφῆς. [ARIST.
GC 320b.16–17]
10
Ἡμεῖς δὲ φαμὲν {μὲν εἶναί} τινα ὕλην τῶν σωμάτων τῶν
αἰσθητῶν͵ ἀλλὰ ταύτην οὐ χωριστὴν ἀλλ΄ ἀεὶ μετ΄ ἐναντιώσεως͵ ἐξ ἧς
γίνεται τὰ καλούμενα στοιχεῖα. [ARIST. GC 329a.24–27]
11
ἡ γὰρ ὕλη τὸ μέσον ἀναίσθητος {οὖσα} καὶ ἀχώριστος. [ARIST.
GC 332a.35–b.1]
10
15
20
25
1...,246,247,248,249,250,251,252,253,254,255 257,258,259,260,261,262,263,264,265,266,...440
Powered by FlippingBook