Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber I-V) - page 250

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. III
152
20
25
10
5
De locali motu nulli dubium esse puto, cum id quod loco
movetur corpus sit et corpus sensibile. Idem docet de alteratione
capite 4. libri
De ortu
:
5
Alteratio quidem est, quando manente aliquo
subiecto, sensato existente mutatur in suis passionibus vel contrariis
vel mediis
.
Quod etiam accretio in tali subiecto fiat formato, sequenti ca-
pite statuit verbis prius allatis, his scilicet:
6
Circa quod autem sit
mutatio augmenti et decrementi (videtur autem circa magnitudinem
esse: augeri et decrescere) utro modo existimandum? Utrum ex poten-
tia, magnitudine et corpore, actu vero incorporeo et carente magnitu-
dine fieri corpus et magnitudinem, et cum hoc dupliciter possit dici,
utro modo augmentum fit, utrum ex separata per se ipsam materia,
vel inexistente in alio corpore? Vel impossibile utroque modo?
At cur
id?
7
Separata enim existens, vel nullum occupabit locum, vel veluti
punctum aliquod, vel vacuum erit, vel corpus non sensibile
. At in quo
accretio fit, et magnitudinem habet, et locum occupat, et corpus
est, et corpus sensibile. At tale est, quod secundam materiam
nuncupant.
Sed generatio et corruptio in prima vel in secunda materia
fit? Dubium id est. Videtur namque praeter elementorum gene-
rationem, omnis alia generatio ex secunda materia fieri. Si enim
nulla alia, simplicia corpora sint praeter elementa omniaque ex
elementis composita sint, iam generationis aliorum compositum
sit necesse est. Atque hoc modo verum evadet illud Aristotelis:
sensibilium sensibilia et corruptibilium corruptibilia principia
5
ἀλλοίωσις μέν ἐστιν͵ ὅταν ὑπομένοντος τοῦ ὑποκειμένου͵
αἰσθητοῦ ὄντος͵ μεταβάλλῃ ἐν τοῖς αὑτοῦ πά θεσιν͵ ἢ ἐναντίοις οὖσιν
ἢ μεταξύ. [ARIST. GC 319b.10–12]
6
Περὶ δὲ ὅ ἐστιν ἡ μεταβολὴ {ἡ} τῆς αὐξήσεως καὶ {ἡ} τῆς φθίσεως
(περὶ μέγεθος δὲ δοκεῖ εἶναι τὸ αὐξάνεσθαι καὶ φθίνειν)͵ ποτέρως
ὑποληπτέον͵πότερονἐκδυνάμειμὲνμεγέθουςκαὶσώματος͵ ἐντελεχείᾳ
δ΄ ἀσωμάτου καὶ ἀμεγέθους γίνεσθαι σῶμα καὶ μέγεθος͵ καὶ τούτου
διχῶς ἐνδεχομένου λέγειν͵ ποτέρως ἡ αὔξησις γίνεται; πότερον ἐκ
κεχωρισμένης αὐτῆς καθ΄ αὑτὴν τῆς ὕλης͵ ἢ ἐνυπαρχούσης ἐν ἄλλῳ
σώματι; ἢ ἀδύνατον ἀμφοτέρως. [ARIST. GC 320a.27–34]
7
Χωριστὴ μὲν γὰρ οὖσα ἢ οὐδένα καθέξει τόπον͵ ἢ οἷον στιγμή τις͵
ἢ κενὸν ἔσται καὶ [ἢ] σῶμα οὐκ αἰσθητόν. [ARIST. GC 320a.34–b.2]
15
1...,240,241,242,243,244,245,246,247,248,249 251,252,253,254,255,256,257,258,259,260,...440
Powered by FlippingBook