Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber I-V) - page 252

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. III
154
25
10
5
30
esse oportet. In tali quoque subiecto fieri omnes artificialium
generationes apparet ex exemplis quae 1. et 2.
Physicis
et 9.
Me-
taphysico
affert. Praeterea capite 7. primi
Physici
haec habet:
8
Sem-
per enim est aliquid quod subiicitur, ex quo gignitur id quod gignitur,
ut planta et animalia ex semine
. Semen autem esse corpus composi-
tum et non simplex nuda materia patet omnibus vel lippis.
Invaluit tamen opinio quorundam, qui se maxime Aristoteli-
cos putant esse, ad adventum secundae formae priorem ita cor-
rumpi, ut materia nuda remaneat. Et secundam formam secum
apportare conditiones viresque prioris cunctas. Alii formam vel
formas priores remanere quidem, non tamen amplius substan-
tias esse, sed praeparatorias qualitates. Hos interrogo, quomo-
do arbitrentur formas, quae substantiae sunt ex doctoris eorum
doctrina, in qualitates transire? Si generatio omnis omnisque
transmutatio inter contraria ex eorum approbatione fit, inter
vero substantiae genus et genus qualitatis nulla sit contrarietas,
quia contraria in uno eodemque genere sunt, non potest genus
alterum in alterum permutari.
Deinde etiam rogo, an formae priores corrumpantur ante
advenientis formae adventum? An post adventum? An eodem
tempore simul illae corrumpuntur, haec ingreditur? Si ante, re-
stabit ergo subiectum illud sine forma ulla per aliquod temporis
spatium. At id Aristoteli, loco altero paulo supra allato, negatur,
docemur materiam non posse separari. Si post, simul ergo aliquo
tempore fuerunt, quo si sese compassae sunt? Cur non etiam re-
liquum sese compatiantur? Altero agente opus erit, ut priorem
expellat. Quod nam vero id erit? Si simul atque eodem instanti
altera forma ingeneratur, altera corrumpitur, non amplius verum
est priorem remanere ut praeparatoriam qualitatem.
Sed illos alteros materiae spoliatores ac denudatores roga-
bo. An ante adventum formae secundae materia nuda restet, an
eodem momento, quo ipsa ingreditur, an post? Hoc tertium im-
8
ἀεὶ γὰρ ἔστι <τι> ὃ ὑπόκειται͵ ἐξ οὗ <γίνεται> τὸ γιγνόμενον͵ οἷον
τὰ φυτὰ καὶ τὰ ζῷα ἐκ σπέρματος. [ARIST. Ph. 190b.3–5]
15
20
1...,242,243,244,245,246,247,248,249,250,251 253,254,255,256,257,258,259,260,261,262,...440
Powered by FlippingBook