Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber I-V) - page 238

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. II
140
10
5
Quando has omnes tricas solvent, cedemus, subtilissime phi-
losophatos praedicabimus. Si non solvent, recte nos conclusisse
asseverabimus. Ex ea conditione entis in actu omnes reliquas,
praeter primam, formas esse accidentia. Atque eandem primam
accidens esse ex absoluta accidentis conditione asseremus, nisi
nobis definitio substantiae tandem et tot post secula afferatur, ad
quam vere prima ista forma referatur possitque revera substan-
tia dici.
Quod nisi fiat, frustra in philosophia decantabitur morosa
ista cantilena: forma est substantia, quia vel principalis sit in re,
vel quia actiones proferat proprias, vel quia det esse rei, vel quia
sit quodquid erat esse, vel quia sit quid rei, vel quia sit ratio, vel
quia sit definitio. Propterea quod haec omnia habere potest, et
accidens nihilominus esse.
Substantiae definitio
[in margine]
Unicum erit refugium, si substantiam nobis definiant, ita ut
vere forma ea definitione comprehendatur. Id ni fiat, non absque
ratione non audiemus clamationes istas millies sine ulla ratione
iteratas. Forma est substantia. Forma est prima substantia. For-
ma est prior substantia. Forma est magis substantia.
Neque satis est, quod 9.
Metaphysico
, capite 2. substantia ve-
luti definitur hoc modo:
39
Quoniam siquidem substantia causa est
esse unumquodque
. Rogamus namque an figura dat esse statuae?
Ut statua sit an aes? Figura lecti det esse, ut lectus sit? Figura
domus det esse domui, ut domus sit?
Si quisquam addubitet, afferemus plurima loca ex Aristotele,
et inter praecipua eum, qui istam definitionem eodem capite se-
quitur his verbis: [389]
40
Ideo eorum, qui definiunt, alii dicunt, quid
39
ὅτι εἴπερ ἡ οὐσία αἰτία τοῦ εἶναι ἕκαστον. [ARIST. Metaph.
1043a.2–3]
40
διὸ τῶν ὁριζομένων οἱ μὲν λέγοντες τί ἐστιν οἰκία͵ ὅτι λίθοι
πλίνθοι ξύλα͵ τὴν δυνάμει οἰκίαν λέγουσιν͵ ὕλη γὰρ ταῦτα· οἱ δὲ
ἀγγεῖον σκεπαστικὸν χρημάτων καὶ σωμάτων ἤ τι <καὶ> ἄλλο τοιοῦτον
προτιθέντες͵ τὴν ἐνέργειαν λέγουσιν· οἱ δ΄ ἄμφω ταῦτα {συν}τιθέντες
15
20
25
1...,228,229,230,231,232,233,234,235,236,237 239,240,241,242,243,244,245,246,247,248,...440
Powered by FlippingBook