Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber I-V) - page 224

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. II
126
hoc 7. libro eam alicubi definire. Id non fecit. Caput etiam to-
tum unum libri 5. inscripsit de substantia, in quo tamen eam non
definivit. In praedicamentis longissimo capite eam non defini-
vit, in quo nullam de materia, nullam etiam de forma doctrinam
docuit, particularem compositam substantiam qualitercumque
descripsit.
Formam non esse substantiam sed accidens
[in margine]
Quaerimus quid substantia sit? Si substantia est ea, quae (ut
vulgata quaedam opinio asserit) per se substat, forma substantia
non est. Non enim per se, sed in alio, in materia nempe substat.
Si accidens est, quod accedit et recedit, forma accidens est, acce-
dit enim et recedit. Si accidens est, quod accidit alicui subiecto,
ita ut non necessario ei cohaereat, atque ideo ab eo divellitur,
sine subiecti illius ulla corruptione, forma accidens est. Accidit
enim materiae huic aut illi sine necessitate, sed prout agens huic
vel illi materiae applicatur, accidit, ut agenti similemmateria for-
mam sortiatur. Quae etiam divelli potest et corrumpi, non tamen
materia illa corrumpitur. Quae materia sola ideo substantia est,
quia sola substat, sola subiicitur, sola accedentem [386] formam
et reliqua accidentia suscipit, non in alio est, forma ergo accidens
est, vel unum vel plura simul, eademque lege forma una et plu-
res etiam uni materiae inhaerent.
Est primo materia, accedit ad eam primo forma elemento-
rum, dein misti forma lapidis vel metalli. Tertio animati forma.
Quarto animalis, quinto hominis in eodemmet subiecto, in eadem
materiae primae parte. Plures ergo istae formae, plura accidentia
illius partis sunt. Cur enim magis substantia est forma ignis, si
quae est (adhuc enim incognita est), quam calor ignis, quam sic-
citas, quam raritas, quam levitas? Non enim magis per se substat
quam hae qualitates, neque forte praecedit qualitates, nec prius
materiae iungetur, quam iungantur qualitates. Sed forte sequitur
et post dispositam qualitatibus materiam accedit et ingeneratur.
5
10
15
20
25
30
1...,214,215,216,217,218,219,220,221,222,223 225,226,227,228,229,230,231,232,233,234,...440
Powered by FlippingBook