Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber I-V) - page 218

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. II
120
15
10
forma vero in ventre materiae in potentia prius est, at actus per-
fectior potentia.
Postquam forma de ventre materiae extracta est, in actu ipsa
quoque est, priore modo imperfectior est materia quae actu ma-
teria est. Secundo vero, quo ad actum par materiae, non perfec-
tior. Ad haec, si apud Aristotelem substantia est perfectius ens
quam accidentia, quia prior est et causa, ut alia existant, iisdem
rationibus materia, quia prior quam forma et causa, ut forma exi-
stat, perfectior ens erit quam ipsa forma. His omnibus ergo ratio-
nibus materia perfectior et magis ens erit ipsa forma et perfectior
etiam substantia quam forma sit iisdemmet rationibus.
Sed cur formam dicit et primam substantiam et priorem tum
materia, tum composito? Est quidem composito prior tempore, vel
potius non tempore, sed causalitate (ut ita loquar), sed prior ma-
teria, nec tempore est, cum haec sit aeterna, forma vero generetur,
nec etiam ullo alio prioris significatu, quae vel praedicamentis vel
5.
Metaphysico
sunt ab Aristotele tradita, atque huic etiam totum
contrarium asseritur capite 11. materiam nempe esse priorem:
31
Deinde aliter quae secundum potentiam et quae secundum actum. Nam
quae secundum potentiam, prius sunt: quae vero secundum actum
v
, po-
sterius, veluti secundum potentiam quidem dimidia totius et pars toto et
materia ipsa substantiae
. Nonne hic nominatim dicitur materia prior
esse quam ipsa substantia, hoc est, vel forma, vel composito? Quae
igitur haec dogmatum contrarietas? Qualis haec philosophia?
Non poterit opinor salvator populus peripateticus principem
salvare, etiam si inferat ex
Praedicamentis
illud prius dignitate,
quia dignitas ista pendet a perfectione, ab excellentia, vel una
res cum ipsis est. Haec autem materiae potius quam formae aut
composito convenire ex aeternitate ipsius, ex causalitate, ex actu,
ostensum est, sempiterno. Nulla ergo ratione forma est prior
31
ἔπειτα ἄλλως τὰ κατὰ δύναμιν καὶ κατ΄ ἐντελέχειαν· τὰ μὲν
γὰρ κατὰ δύναμιν πρότερά [πρότερόν] ἐστι τὰ δὲ κατὰ ἐντελέχειαν
<ὕστερον>͵ οἷον κατὰ δύναμιν μὲν ἡ ἡμίσεια τῆς ὅλης καὶ τὸ μόριον τοῦ
ὅλου καὶ ἡ ὕλη τῆς οὐσίας. [ARIST. Metaph. 1019a.6–9]
v
Corr. ex potentiam
5
20
25
30
1...,208,209,210,211,212,213,214,215,216,217 219,220,221,222,223,224,225,226,227,228,...440
Powered by FlippingBook