Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber I-V) - page 210

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. II
112
Quid ad hanc aliam: Forma est principium
τοῦ κινεῖσθαι
.
Anima est forma corporis organici etc. Ergo anima est princi-
pium
τοῦ κινεῖσθαι
,
moveri
, corpus organicum etc. [383] Quo
nihil absurdius, nihil inconstantius. Neque enim maior negari
potest, neque etiam minor ex iis verbis:
25
Necesse enim animam
substantiam esse, ut formam corporis
, quae sunt 2.
De anima
, capite
1. Ex hac ergo doctrina neque animalia, neque animata, neque
mixta, neque elementa principium habent in se
τοῦ κινεῖν
,
move-
re
, vel se ipsa vel alia.
Ratio eadem valebit in coelis, si ex materia et forma composi-
ta sunt, si sunt naturalia corpora. Quae omnia si absurda sunt in
Aristotelis doctrina, forma, unde ea omnia pendent, non est na-
tura, ut ipse asseruit, aut natura est etiam principium
τοῦ κινεῖν
,
movere
, quod ipse non asserit. Non ergo haec valde forti ratione
sunt dicta, non vere docta.
Formam magis esse naturam quam materia
[in margine]
Praeterea, quid illud est, quod ait? Formam esse magis natu-
ram quam materiam? Si utraque et substantia est et causa sub-
stantiae compositi? Utraque principium
τοῦ κινεῖσθαι
et natura
utraque? Quid ergo est istud magis?
An forte id magis, fortius quid vel validius vel intensius vel
maius indicat? Si forma et materia substantiae sunt, substantia
non recipit magis et minus. An vero forma validior natura est
quam materia? Id enim velle videtur, cum rationem sententiae
huius reddit:
26
Unumquodque enim tunc dicitur, quando actu fuerit
magis quam quando potentia
. Mittamus illud ‘dicitur’, si id est in
locutione: in re videamus, quid sit. Estne materia ea, quae dicitur
esse
δυνάμει
,
in potentia
, ita, ut materia nec actu materia sit, sed
materia in potentia? An vero materia est compositum non actu,
25
ἀναγκαῖον ἄρα [γὰρ] τὴν ψυχὴν οὐσίαν εἶναι ὡς εἶδος σώματος.
[ARIST. de An. 412a.19–20]
26
ἕκαστον γὰρ τότε λέγεται ὅταν ἐντελεχείᾳ ᾖ͵ μᾶλλον ἢ ὅταν
δυνάμει. [ARIST. Ph. 193b.7–8]
5
10
15
20
25
30
1...,200,201,202,203,204,205,206,207,208,209 211,212,213,214,215,216,217,218,219,220,...440
Powered by FlippingBook