Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber I-V) - page 212

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. II
114
20
sed potentia? Vel ne hoc quidem, quia materia numquam est ip-
sum compositum. Sed materia est in potentia ad compositum.
Et cum compositum iam factum est, tunc dicitur magis esse et
actu, quam antequam compositum esset. Si ita, forma quoque
antequam compositum sit, non in actu, sed in potentia ad com-
positum est, ipsa quoque. Ergo forma non magis natura, quam
materia hac ratione est. Neque etiam hac alia: quoniam forma,
antequam compositum fiat, non est actu forma, sed in potentia
est forma. At materia est actu materia, etiam antequam composi-
tum fieret: atque ita materia cum
ἐντελεχείᾳ
materia sit et actu,
forma autem sit forma, potentia et
δυνάμει
: materia sane magis
erit et dicetur esse quam forma, atque ita forma minus natura et
non magis natura erit quam materia.
Sed si rectior Porphyrii interpretatio sit, compositum ipsum
actu est et dicitur, compositum magis natura quam materia est,
iam compositum erit natura, atque ita tres naturas habebimus ex
Porphyrii doctrina, quam doctrinamAristoteles expresse negat:
27
Quod vero ex his natura quidem non est, sed a natura, veluti homo, et
magis natura haec quam materia
.
Quae haec est philosophia? Compositum ex materia et forma
non est natura. Sed magis est natura quam materia? Aut ergo
materia non est natura, cuius contrarium docuit: aut dum natura
est, minus natura est quam id, quod natura non est.
Quae duo absurdissima inter se pugnantia si quis de sena-
tu populove Peripatetico nitatur effugere dicatque illud magis
de forma erga materiam dici, quod Coryphaei duo Alexander et
Simplicius autumarunt, cogetur is rationem reddere, quo pacto
27
(τὸ δ΄ ἐκ τούτων φύσις μὲν οὐκ ἔστιν͵ φύσει δέ͵ οἷον ἄνθρωπος.)
καὶ μᾶλλον αὕτη φύσις τῆς ὕλης· [ARIST. Ph. 193b.5–7]
5
10
15
25
1...,202,203,204,205,206,207,208,209,210,211 213,214,215,216,217,218,219,220,221,222,...440
Powered by FlippingBook