Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber I-V) - page 200

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. II
102
25
10
magna
? Cur id, quia unus error in principio factus [381] plures in
progressu secum trahit. Quia verissimum illud est Hesiodi:
ἀρχὴ
δ´ ἥμισυ παντός
,
Principium dimidium totius
. Si nobis declaretur
a suis, istas individuas formas principia esse rerum generata-
rum, quia ex ea et subiecto
ἕκαστον
κατὰ τὴν οὐσίαν γίνεται
unumquodque secundum substantiam gignitur
. Interrogabimus,
quomodo eis competat conditio illa?
18
Principia semper oportet ma-
nere
.
Deinde rogabimus, ut nobis explicent, primaene individuae
formae principia ista sint, vel mediae, vel ultimae? Primas voco,
quae immediate materiam illam informem vestiunt, ut elemento-
rum formae, vel ex eis factae gradatim mediae, lapidis vel mine-
ralli, vel plantae, vel Zoophyti, vel animalis, vel ultima hominis,
in huius enim formam videtur natura compositionem formarum
sistere. Priusquam enim mens in infantem deforis adveniat, ut
nos ipse Aristoteles docet, reliqua omnis anima advenit sensiti-
va. Et ante quam haec, plantae vita vivit infans, ante quam item
hanc nanciscatur, alia temperies praecedat oportet. Neque hoc
est in Aristotelis philosophia inauditum. Quibus non negatis
rogamus quam nam formam, vel formarum quem gradum ho-
minis generati principium esse dicant? Rationemne ultimam ac
mentem? Vel hac priorem animalis? Vel ista anteriorem plantae?
Vel primam denique elementorum?
Hic miras ingeniorum torsiones vidi, miros cruciatus, ut Ari-
stotelem (sic loquuntur) salvarent. Neque enim quicquam horum
18
τὰς δὲ ἀρχὰς ἀεὶ δεῖ μένειν. [ARIST. Ph. 189a.19–20]
5
15
20
1...,190,191,192,193,194,195,196,197,198,199 201,202,203,204,205,206,207,208,209,210,...440
Powered by FlippingBook