Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber I-V) - page 194

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. II
96
25
10
5
mutationem
. Hanc formam 7. capite nominibus quatuor insigni-
vit:
μορφήν͵ τὸ τόδε τι, λόγον, εἶδος
,
formam, quodquid, rationem,
speciem
appellans. 2. vero
Physico
, capite 3. de numero causarum
esse dicit:
εἶδος, παράδειγμα, λόγον, τὸ τὶ ἦν εἶναι
,
Speciem,
exemplum, rationem, quod quid erat esse
. 2.
De anima
capite 1. vocat
οὐσίαν, ἐντελέχειαν
,
substantiam et entelechiam
i
alibi
ἐνέργειαν
,
actum
. Ut omnia formae nomina novem ni fallor sint. Forma, spe-
cies, ratio, quod quid, quod quid erat esse, exemplum, substan-
tia, entelechia, actus.
Non est propositum nomina discutere, res ipsa est perpen-
denda. Conditiones formae, quod sit, alterum contrarium, quod
sit principium, quod sui praesentia et absentia faciat mutatio-
nem, quod simul cum subiecto faciat unumquodque secundum
substantiam, quod duplex sit: physica altera et altera, quae ad
primam philosophiam attinet, quod sit natura, causa. Octo con-
ditiones hae traditae sunt 1.
Physici
capite 7. et 9. et 2.
Physici
capite 1. et 3. Has discutiamus.
Ac primo rogemus ab Aristotele, ab suis, de qua nam forma
sermo sit Aristoteli, dum ait eam esse principium rerum natura-
lium? Novimus enim in doctrina sua formam aliam accidentalem
dici, [380] aliam substantialem; aliam corruptibilem, physicam
scilicet, aliam incorruptibilem. Dum de musico, de statua
ii
, de
domo 5. capite et 7. primi
Physici
tractat, generationem acciden-
talis formae tractat. Incorruptibilem formam ad primam philo-
sophiam ait pertinere: de physicis vero et corruptibilibus formis
in postea demonstrandis ait se dicturum. In quibus nam? Ait
Simplicius in 2.
Physico
. In hoc quid tradit? Formam esse, natu-
ram esse causam de octo conditionibus, duas ultimas nimirum.
15
20
i
Corr. ex endelechiam
ii
Del. de statua
1...,184,185,186,187,188,189,190,191,192,193 195,196,197,198,199,200,201,202,203,204,...440
Powered by FlippingBook