Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber I-V) - page 188

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. II
90
Si itaque privatio revera est non ens, cur nobis pro princi-
pio nobilissimae scientiae, pro principio rerum ipsarum ponitur?
Emendavit hunc lapsum acutissimi ingenii vir et verbis et opere.
Nam cum primo
Physico
privationem unum de principiis statuis-
set, praeceptorem et reliquos veteres viros sapientes et bonos, qui
tam bellum principium ignorassent, irrisisset, veluti poenitentia
ductus 2.
Physico
1. capitis fine ita scripsit:
8
Privatio namque species
aliquo modo est: si vero est privatio et contrarium quid circa simplicem
generationem, sive non est, posterius inspiciendum
.
Paucissimis verbis duo absurdissima prolata. Primum id
quod per se non ens est speciem esse quandam, secundum, quod
iam determinatum est libro priore, velle se postea inspicere, an
scilicet in simplici generatione sit ista privatio et sit contrarium
quid, aut non sit. Tot viros bonos irrisit, ut privationem hanc in-
troduceret, ut principium generationis faceret. Deinde ait se velle
postea considerare, ubi nam quaeso locorum? Quando? Nimirum
quando de generatione simplici agetur; et ubi agitur? 5.
Physico
primum nullum verbum praeter hoc:
καὶ γὰρ ἡ στέρησις κείσθω
ἐναντίον
9
Etenim privatio ponatur contrarium
. Postea 2. libro
De
ortu
de simplici generatione agitur prolixe 9. et 10. capite, nul-
lum de privatione verbum. Principia statuuntur, materia, forma,
agens, non privatio, non contrarium ullum. Quo modo ergo nobis
agitur, producitur pro principio privatio? Revocatur in dubium?
Promittitur denuo de ea sermo? Promissis non statur? Contra-
rium omnino docetur capitis 9. fine?
10
Multo enim rationabilius est
ens non enti generationis causa esse, quam non ens enti esse ipsius
.
Quomodo ergo privatio, non ens, entibus erit causa esse?
Et si sit, ex quolibet fiet quodlibet, aeque enim petra, aes, arbor,
folium, papyrus, privationem hominis habent. Ex petra ergo et
aere [379] et arbore et papyro homo nascetur. Cur enim potius ex
8
καὶ γὰρ ἡ στέρησις εἶδός πώς ἐστιν. εἰ δ΄ ἔστιν στέρησις καὶ
ἐναντίον τι περὶ τὴν ἁπλῆν γένεσιν ἢ μὴ ἔστιν͵ ὕστερον ἐπισκεπτέον.
[ARIST. Ph. 193b.19–21]
9
[ARIST. Ph. 225b.3–4]
10
πολὺ γὰρ εὐλογώτερον τὸ ὂν τῷ μὴ ὄντι γενέσεως αἴτιον εἶναι ἢ
τὸ μὴ ὂν τῷ ὄντι τοῦ εἶναι. [ARIST. GC 336a.20–22]
5
10
15
20
25
30
1...,178,179,180,181,182,183,184,185,186,187 189,190,191,192,193,194,195,196,197,198,...440
Powered by FlippingBook