Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber I-V) - page 196

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. II
98
Sex reliquas cui nam formae tribuit? Accidentaline an substan-
tiali? Physicae vel non physicae? Si dicant accidentali, quonam
pacto accidens substantiae erit principium? Quomodo ex mate-
ria et accidente substantiae compositae constabunt? Si de non
physica loquitur, ea nihil ad hanc philosophiam attinet, physica-
rum enim rerum principia indagamus. Si de physica forma, cur
differt de ea loqui? Nonne hic locus inter principia erat tractandi
de principio? Sed esto liber pervenerat ad finem.
Forma physica
[in margine]
Quid nam sequentibus de ea scribitur? Nil praeter ea duo,
quod sit natura, quod sit causa. Si concedamus id methodi magi-
stro, rem ipsam teneamus, physicarum rerum physica forma esto
principium. Physica forma duplex, accidentalis: calidum, frigi-
dum, reliquae huiusmodi; substantialis forma: hominis, equi,
platani, caeterae tales. Quae nam duarum harum principium
naturalium rerum est? Non est ab eo explicatum. Si dicatur, ac-
cidentalis. Sed quomodo substantiae ex accidenti orientur? Esto
ergo substantialis. Id enim non quidem ab eo docemur, sed nos
divinamus. Ex hac enim cum subiecto coniuncta et substantiae
compositae constare videntur et accidentia oriri in Peripato. De
hac ergo rogare non desinemus.
Haec forma substantialis cum subiecto,
ὑποκειμένῳ
iuncta
principiumne est rerum naturalium omnium? Omnium. Cum
quo subiecto? An cum materia? Cum hac ipsa. Hanc enim pro
principio altero statuit. Materiam scimus primam materiam
primo dici. Prima materia universalis materia est, omnibus cor-
poribus, universo mundo subiacet. Non est distinctum ab Ari-
stotele totamne materiam principium dicat, an partem eius ali-
quam. Rationabile videtur totam voluisse. Tum rogamus: forma
ea, quae principii nomine insignitur, totine huic materiae iuncta
est an parti? Si toti dicatur, tota quaedam forma ea quoque est,
toti materiae aequalis. Si haec naturalium rerum principium sit,
qua ratione ei conveniant tres haec conditiones, uti sit alterum
contrarium, quando substantiae nihil est contrarium? Quando
5
10
15
20
25
30
1...,186,187,188,189,190,191,192,193,194,195 197,198,199,200,201,202,203,204,205,206,...440
Powered by FlippingBook