Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber I-V) - page 172

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. I
74
25
10
Non existentibus primis substantiis impossibile est aliarum aliquam
esse
. Haec autem est, ut aliquis homo, aliquis equus. Num ergo
in primis istis substantiis individuis prima ista contrarietas est
posita, quae princeps sit rerum? Non videtur: primae enim istae
substantiae gignuntur, corrumpuntur atque ex se invicem et ex
aliis fiunt, ideoque non semper manent.
Proxime sequuntur has primas secundae, quae species est. Et
si libet tertia, quae genus. In utra ergo harum est prima contra-
rietas? In utravis ponamus, nihil ad principia rerum reperietur,
ac pro principio posterius quoddam statuemus, universale enim
ex Aristotelis dogmate aut nihil aut posterius est. Non ergo pri-
ma ista contrarietas in primis substantiis, non in secundis, non
in tertiis inquirenda, sed audendum in tota substantia, absoluta,
docuit cum nos in unoquoque genere esse unam contrarietatem,
docuit etiam substantiam unum esse genus.
In substantia ergo contrarietas, eaque prima in primo ge-
nere, ad quam omnes aliae referantur. Sic enim fine eius capitis
scripsit:
30
[376]
Omnes vero contrarietates reduci videntur in unam.
In quam unam si non in primam? Quae nam ergo ista est? Vide-
tur hoc libro privationem et formam statuisse.
Metaphysico
vero
4. capite 2. ita loquitur:
31
Fere omnia reducuntur contraria in prin-
cipium hoc
. Quod nam? Eodem capite:
32
Omnia namque vel con-
traria vel ex contrariis, principia vero etiam contrariorum, unum et
multitudo
. Quid dicemus? Unum et multa contraria sunt? Prima
contraria sunt vel potius contrariorum primorum principia? Sic
potius ut ex illo ‘
καί
– et’ apparet, itaque contrariorum primo-
rum principia sunt Unum et Multa. Si quis dixerit unum et mul-
30
πᾶσαί τε αἱ ἐναντιώσεις ἀνάγεσθαι δοκοῦσιν εἰς μίαν. [ARIST.
Ph. 189b.26–27]
31
σχεδὸν δὲ πάντα ἀνάγεται τἀναντία εἰς τὴν ἀρχὴν ταύτην·
[ARIST. Metaph. 1003b.36–1004a.1]
32
πάντα γὰρ ἢ ἐναντία ἢ ἐξ ἐναντίων͵ ἀρχαὶ δὲ τῶν ἐναντίων τὸ ἓν
καὶ πλῆθος. [ARIST. Metaph. 1005a.3–5]
5
15
20
1...,162,163,164,165,166,167,168,169,170,171 173,174,175,176,177,178,179,180,181,182,...440
Powered by FlippingBook