Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber I-V) - page 156

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. I
58
20
15
25
10
5
verba:
25
Gignitur quidem simpliciter aliud ex alio, sicuti et in aliis
determinatum est, et ab aliquo actu existente, vel eiusdem speciei, vel
eiusdem generis, veluti ignis ab igne et homo ab homine
. Et eiusdem
libri capite 7. scribit:
26
Necesse et efficiens et patiens genere simile
esse et idem specie vero dissimile et contrarium
. Posterior sane haec
pars specie dissimile et contrarium aperte contradicit superius
scripto:
ὁμοειδεῖ
eiusdem speciei
, neque ullis salvatorummachinis
potest conciliari.
Advertendum illud quoque quod ait:
27
Quare rationabile iam
est ignem calefacere et frigidum frigefacere, et omnino efficiens assimi-
lare sibi patiens, efficiens enim et patiens contraria sunt et generatio
[373]
in contrarium, itaque necesse est patiens in efficiens mutari
. Qu-
ibus sane verbis generationem fieri in contrarium autumant, non
ex contrario aut a contrario.
Sed non minor contradictio haec alia est, dum agens et pati-
ens ait esse contraria: supra vero dixerat: vel
ὁμοειδοῦς
,
eiusdem
speciei
. Qua re quid inconstantius? Quid tanti nominis philoso-
pho indignius? Sed licuit sibi quidquid voluit: et tamen omnia
credita a suis sunt oracula, in contrariis dogmatibus permultis
fides par illi habita. Eiusdem speciei sunt homo generans cum
homine genito: ignis generans cum genito igne, non autem con-
traria sunt et si quae est inter agens et patiens differentia, inter
ignem et lignum, inter hominem et menstruum sanguinem, ea
primo generis differentia est, speciei non primo, eademque non
sunt contraria sed heterogenea. Sed nos res ipsas perpendamus,
contradictiones suas mittamus.
In omni generatione est agens, est patiens, ut alterum agit,
alterum patitur, contraria videntur, namque actio et passio con-
25
Γίνεται μὲν οὖν ἁπλῶς ἕτερον ἐξ ἑτέρου͵ ὥσπερ καὶ ἐν ἄλλοις
διώρισται͵ καὶ ὑπό τινος δὲ ἐντελεχείᾳὄντος͵ ἢὁμοιοειδοῦς ἢὁμογενοῦς͵
οἷον πῦρ ὑπὸ πυρὸς ἢ ἄνθρωπος ὑπ΄ ἀνθρώπου͵ [ARIST. GC 320b.17–20]
26
ἀνάγκη καὶ τὸ ποιοῦν καὶ τὸ πάσχον τῷ γένει μὲν ὅμοιον εἶναι
καὶ ταὐτό͵ τῷ δ΄ εἴδει ἀνόμοιον καὶ ἐναντίον· [ARIST. GC 323b.31–33]
27
Διὸ καὶ εὔλογον ἤδη τό τε πῦρ θερμαίνειν καὶ τὸ ψυχρὸν ψύχειν͵
καὶ ὅλως τὸ ποιητικὸν ὁμοιοῦν ἑαυτῷ τὸ πάσχον· τό τε γὰρ ποιοῦν καὶ
τὸ πάσχον ἐναντία ἐστί͵ καὶ ἡ γένεσις τοὐναντίον. ὥστε ἀνάγκη τὸ
πάσχον εἰς τὸ ποιοῦν μεταβάλλειν. [ARIST. GC 324a.9–12]
1...,146,147,148,149,150,151,152,153,154,155 157,158,159,160,161,162,163,164,165,166,...440
Powered by FlippingBook