Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber I-V) - page 148

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. I
50
estne principium illud, unde primum fit inexistente? Nequaqu-
am. Non enim inest rei eo modo quo Aristoteles explicat,
veluti
navigii carina et domus fundamentum
. Quod si non cadat in reliqua
duo principii significata, actum iam fuerit de isto ‘ex contrario’.
Ea sunt,
unde pulcherrime unumquodque fiat
. Non videtur. Secun-
do vero,
unde aliquid rei moveatur primum
. Hoc sane videtur. Nam
ignis videtur calefactionem suam incipere in frigiditate ligni, ut
in frigiditate videatur primum res moveri, ut motus initio viae
vel longitudinis. Sed si tale principium est, cur non dicitur ab
Aristotele: omnis generatio fit
in contrario
? Et desinat nobis am-
biguitatibus mentem perplectere?
Omnis ergo generatio fit
in contrario
atque in hoc redit illud,
ex contrario
, ut motus in via. Atque ita contrarium est principium
generationis, ut viae initium est principium motus gradientis. Si
ita dixisset, exemisset hominum ingenia ex tormentis, in quae
sese coniiciunt sponte, ut beatum principium hoc generationis
intelligant.
Aequivoca illa:
ex contrario
,
a contrario
, Peripati universi men-
tes excruciat. Dicatur igitur omnis generatio fit
in contrario
, atque
κάλλιστα ἂν γένοιτο
,
pulcherrime fiet
,
in contrario
. Non autem
ex
contrario
, non enim ut ex materia aut ex forma ut domus ex lapi-
dibus. Neque
a contrario
, ut ab efficiente. Id enim falsum esse est
ostensum. Sed a simili efficiente. Itaque horum loco reponatur.
Quidquid gignitur,
in contrario
gignitur. Quidquid corrumpitur,
in contrario
corrumpitur et contraria talia principia rerum dicun-
5
10
15
25
20
1...,138,139,140,141,142,143,144,145,146,147 149,150,151,152,153,154,155,156,157,158,...440
Powered by FlippingBook