Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber I-V) - page 142

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. I
44
Principii Aristotelis definitio
[in margine]
Sed proferent tandem procul a principiorum tractationibus
repertam principii definitionem capite 3. libri
De poetica
:
23
Prin-
cipium est quod non necessario post aliud est, sed post ipsum aliud
aptum natum est esse vel fieri
.
Mitto excutere, qualis nam sit haec definitio. Sed contraria
illa, quae pro principiis rerum nobis ponuntur, definitione hac
comprehensane sunt? Ea non necessario aliud praecedere vide-
tur? Si non necessario, an possibiliter? Si hoc, potest ergo aliquid
principium anteire. Si hoc, quomodo ei conditioni respondebit
principia non esse ex aliis? An forte definitio haec, inter fabulas
posita, fabulis competet? Primis rerum naturae principiis non
competet? Primis scilicet contrariis?
Sed contraria haec prima quae principia rerum naturae sta-
tuuntur, ad quem nam principii ordinem reducuntur? Ex eoru-
mne numero sunt, quae rei insint? An quae extraneae sint?
Si dicatur contraria ambo inesse rei, res ergo non duabus na-
turis, materia et forma, constat, sed tribus: subiecto et duobus
contrariis, privatione et forma: calido et frigido, quo quid absur-
dius? Si dicatur contraria ambo extra rem esse, res ergo solo su-
biecto, nulla forma constabit. Reliquum ergo est dicere contrari-
orum alterum extra rem esse, alterum rei inesse. Experiamur id
in rebus ipsis.
Lignum ante frigidum est, accedente igne calescit. Frigiditas
ligni extra lignum est an vero ligno inest, ante quam lignum inca-
lescat? Nulli sensato dubium inesse. Caliditas ergo extra lignum
23
ἀρχὴ δέ ἐστιν ὃ αὐτὸ μὲν μὴ ἐξ ἀνάγκης μετ΄ ἄλλο ἐστίν͵ μετ΄
ἐκεῖνο δ΄ ἕτερον πέφυκεν εἶναι ἢ γίνεσθαι· [ARIST. Po. 1450b.27–28]
5
10
15
20
25
1...,132,133,134,135,136,137,138,139,140,141 143,144,145,146,147,148,149,150,151,152,...440
Powered by FlippingBook