Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber I-V) - page 134

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. I
36
hoc sane argumento, vestra confessione, privatio est substantia,
privatio est non ens ex 8. et 9. capitibus huius primi
Physici
. Ergo
aliquod non ens est substantia. Ergo etiam [369] per conversio-
nem, aliqua substantia est non ens. Quod si audeant asserere,
flagello eiiciam sophismatum venditores e philosophiae templo
sacrosancto. Si negetur ut absurdum, absurdum id quoque fue-
rit, unde sequitur scilicet privationem esse in genere substantiae.
Non ergo haec contrarietas privationis et formae in substantiae
genere est.
Quae nam igitur alia est in substantiae genere contrarietas?
Si nulla reperiatur, in substantiae genere non esse contrarietatem
dicemus. Atque ideo non esse verum. In omni uno genere unam
esse contrarietatem. Quod praedicamento substantiae et quan-
titatis praeceptor iste confirmavit, nullam in eis contrarietatem
esse docens.
Primum genus, cui insit contrarietas, est qualitatis genus. At
isti ipsi generi etiam similitudo est propria. Prima ergo contra-
rietas in qualitate, prima etiam similitudo in qualitate. Cur ergo
non fieri ex aliis, alia fieri ex ipsis, magis primis contrariis conve-
nit, quam primis similibus, cum utraque in eodem genere sint?
Quia, inquient, Aristoteles docet generationem ex contrariis, non
ex similibus fieri. At inquiam ego: antiqui docent generationem
ex similibus fieri, non ex contrariis.
Inquient: authoritas virorum impar. Non sunt veteres cum
Aristotele comparandi. Mittamus authoritates philosophis re-
rum veritatis indagatoribus non dignas. Dicant nobis Aristote-
5
10
15
20
25
1...,124,125,126,127,128,129,130,131,132,133 135,136,137,138,139,140,141,142,143,144,...440
Powered by FlippingBook