Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber I-V) - page 124

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. I
26
Empedocles, quam infinita, uti fecit Anaxagoras homoeomerias.
Rationem eius prolati et tum subiicet et quinto toto capite. Sexto
demum affert. Sed infert, antiquos omnes contraria principia
posuisse. Parmenides [367] frigidum et calidum. Alii densum et
rarum. Democritus solidum et vacuum. Sed cur ait omnes? Si
Anaxagoras non posuit contraria, sed homaeomerias et
ὁμοειδῆ
.
Deinde si Parmenides contraria duo posuit, cur accusatur longo
et spinoso capite unum posuisse? Cur falso accusatur? Dicunt
sui, haec principia duo Parmenidis naturalia esse, unum illud
non esse physicum. At si non est physicum illud unum principi-
um, cur vir sapiens et bonus exagitatur inter naturalia principia?
Alieno loco? Ubi nunc est methodus Aristotelica, qua tantope-
re eum praeceluisse sui praedicant? Sed mittamus haec leviora,
inexcusabilia. Quid deinceps?
Omnes veteres, ait Aristoteles, principia contraria fecerunt.
Idque collaudat, approbat, tuetur, statuit contraria esse principia.
Rationem reddit: quia contrariis primis conditiones eae insunt,
quae principiis debent inesse. Eae autem conditiones sunt tres.
Prima: non oportere principia ex se invicem generari. Secunda:
non oportere principia ex aliis generari. Tertia: omnia oportere
ex principiis generari. Haec verane sunt? Cur non oportet princi-
pia ex se invicem generari? Quae nam principia?
Duo genera principiorum nos docet contraria scilicet hoc ca-
pite. Deinde contraria haec esse, privationem et formam: alterum,
materiam contrariis his subiectam. Contraria haec principia ex se
invicem non generari ait? Si de his id non dicit, dicat nobis alia
principia contraria. At nulla nos alia docet. Haec ergo privatio et
forma sunt, quae ex se invicem non generantur? Docemur enim:
8
Contrariis primis insunt haec
. Et mox:
9
Eo quod contraria non ex se
invicem
. Ait contrariis primis hoc inesse. Id vero estne proprium
8
τοῖς δὲ ἐναντίοις τοῖς πρώτοις ὑπάρχει ταῦτα. [ARIST. Ph. 188a.
28–29]
9
διὰ δὲ τὸ ἐναντία μὴ ἐξ ἀλλήλων. [ARIST. Ph. 188a.30]
5
10
15
20
30
25
1...,114,115,116,117,118,119,120,121,122,123 125,126,127,128,129,130,131,132,133,134,...440
Powered by FlippingBook