Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber I-V) - page 114

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. I
16
IV. Non ex se invicem.
V. Ex iis omnia.
VI. Esse contraria.
VII. Esse tria: contraria duo, unum contrariis subiectum, hoc
materiam esse, illa privationem et formam.
VIII. Praeter haec, esse efficiens principium et finale princi-
pium.
De XV his thesibus, septem dedocentes omnino non attinge-
mus, cum aliquid sit de iis pertractatum, commentationibus iis
quae praecesserunt. Sed 8 docentes theses singillatim in examen
vocabimus.
Multis controversiis, contentionibus atque etiam clamoribus
in Peripateticis scholis iam multos per annos agitatur quaestio
ista. An physici philosophi sit munus de principiis physicae
philosophiae tractare? An vero primi philosophi id muneris sit?
Vel etiam logici? Aristotelis factum et authoritas cogit omnes,
ne audeant opinari nedum promere non recte eum fecisse, qui
et physicis et primae philosophiae libris id egerit. Ratio additur
licere physico philosopho physica principia tractare: quatenus
scilicet ad motum sint principia, qui proprius est et physicorum
entium et physicae contemplationis proprium est subiectum.
Alii multas contra rationes adferunt et subtiles et argutas,
nonnullas etiam sophisticas, quibus probent metaphysici id offi-
cium esse. Non tamen vel mussitare audent Aristotelem non suo
5
10
15
20
1...,104,105,106,107,108,109,110,111,112,113 115,116,117,118,119,120,121,122,123,124,...440
Powered by FlippingBook