Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber I-V) - page 120

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. I
22
Et continuato tenore deinceps de sensibili substantia, de
transmutatione, de materia et forma, de principiis et elementis
sensibilium quot et quales sint, quinque capitibus sequentibus
pertractat. Quid multa? Eadem est contra antiquos de principi-
is disputatio primo
Metaphysico
, quam fuerat 1.
Physico
. Plura
multo de principiis iisdem libris
Metaphysicis
sunt tradita quam
Physicis
, his namque 1. libri capita 8 et libri 2. capita 3 in princi-
piorum horum tractatione consumpta sunt.
Metaphysicis
vero 1.
libri capita 5, libri 2. caput 1, libri 3. capita 3, libri 5. capita 5, libri
6. caput 1, libri 7. capita 6, libri 8. caput 1, libri 12. capita 5, ita ut
de naturalibus principiis capita sint in
Metaphysicis
numero 27,
Physicis
vero capita 11 tantum.
Si itaque tam longam de naturalium substantiarum princi-
piis libris
Metaphysicis
tractavit, quid opus fuit
Physicis
eadem
repetere? Si id munus metaphysici (qui substantiarum causas et
principia quaerit) proprium fuit, alieno loco in
Physicis
eadem
tractare fuit. Si vero physici munus fuit, cur longiore disputa-
tione
Metaphysicis
taedio nos affecit? Cur leges a se latas 1.
De
partibus animalium
, de non repetendo eadem saepe transgressus
est? Alieno praesertim munere, siquidem aliam esse physicam
philosophiam a prima philosophia
iii
ipse nos docuit.
Audio, quid aiant tutores sui. In
Metaphysicis
tractata esse
principia uti sunt entium principia in universum. In
Physicis
uti
sunt entium physicorum principia. Nos vero rogamus: ecquid
Aristotelis doctrina vera est? Primum philosophum tractare de
ente uti ens? Deque primo ente, quod substantia est? Uti 2. capite
libri 4. substantiae autem confessae uti ex 5. et 8, attuli, sunt na-
turales illae ab eo numeratae.
5
10
15
25
iii
Auct. corr. ex (prima philosophia)
20
1...,110,111,112,113,114,115,116,117,118,119 121,122,123,124,125,126,127,128,129,130,...440
Powered by FlippingBook