Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber I-V) - page 116

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. I
18
loco non proprio, duobus physicis libris dum tractat, de principiis
tractasse. Adeo reverentiam viri colunt reverenter, ut philosophi
cum velint et vi et argumentis appellari: verum non audeant, non
dico inquirere, sed nominare. Audeamus nos aliquid, qui omni
iuramento soluti, philosophi nomen non authoritate doctrinaque
cuiusquam hominis, sed veritatis amore, studio ambimus. Qui
amor, quod studium, si non philosophi nomen meretur, ne am-
bimus quidem.
Physicam philosophiam Aristoteles a philosophia prima
multis locis distinxit, praesertim 6.
Metaphysici
(utimur enim in
praesentia receptis inscriptionibus) primo capite et libri 11. capi-
te 6. verbis utroque loco clarissimis. Primo:
1
Si enim non est alia
quaepiam substantia praeter eas, quae natura constant, physica fuerit
prima philosophia. Si vero est substantia aliqua immobilis; ipsa prior
et prima philosophia et universaliter ita quod prima. Et de ente uti ens
huiusce fuerit contemplari et quid est et inexistentia universaliter ut
ens.
Secundo vero loco:
2
Si vero physicae substantiae primae entium
sunt, etiam physica prima scientiarum fuerit. Si vero alia est natura,
et substantia separata et immmobilis, aliam necesse est etiam scientiam
ipsius esse et priorem physicae et universaliter priorem
.
His locis clarissima distinctio duarum scientiarum. Priore
etiam prima philosophia traditur ens uti ens speculari. Et enti
accidentia uti ens. Quod item principio 4. libri scripsit:
3
Est sci-
entia quaedam, quae speculatur ens uti ens, et quae huic accidunt per
se.
Hanc vero eam esse, quae ab initio horum librorum ipsi pro-
1
εἰ μὲν οὖν μὴ ἔστι τις ἑτέρα οὐσία παρὰ τὰς φύσει συνεστηκυίας͵
ἡ φυσικὴ ἂν εἴη πρώτη ἐπιστήμη [φιλοσοφία]· εἰ δ΄ ἔστι τις οὐσία
ἀκίνητος͵ αὕτη προτέρα καὶ φιλοσοφία πρώτη͵ καὶ καθόλου οὕτως ὅτι
πρώτη· καὶ περὶ τοῦ ὄντος ᾗ ὂν ταύτης ἂν εἴη θεωρῆσαι͵ καὶ τί ἐστι καὶ
τὰ ὑπάρχοντα <καθόλου> ᾗ ὄν. [ARIST. Metaph. 1026a.27–32]
2
εἰ μὲν οὖν αἱ φυσικαὶ οὐσίαι πρῶται τῶν ὄντων εἰσί͵ κἂν ἡ φυσικὴ
πρώτη τῶν ἐπιστημῶν εἴη· εἰ δ΄ ἔστιν ἑτέρα φύσις καὶ οὐσία χωριστὴ καὶ
ἀκίνητος͵ ἑτέραν ἀνάγκη καὶ τὴν ἐπιστήμην αὐτῆς εἶναι καὶ προτέραν
τῆς φυσικῆς καὶ καθόλου τῷ προτέραν. [ARIST. Metaph. 1064b.9–14]
3
Ἔστιν ἐπιστήμη τις ἣ θεωρεῖ τὸ ὂν ᾗ ὂν καὶ τὰ τούτῳ ὑπάρχοντα
καθ΄ αὑτό. [ARIST. Metaph. 1003a.21–22]
5
10
15
20
25
1...,106,107,108,109,110,111,112,113,114,115 117,118,119,120,121,122,123,124,125,126,...440
Powered by FlippingBook