Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber I-V) - page 110

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. I
12
5
oremata seu theses, seu problemata mavis nuncupare, pertrac-
tantur. Ea sunt: de principiis naturalium rerum; de communibus
naturalium rerum accidentibus; de coelo; de elementis; de actio-
ne eorum et passione; de exhalatione; de plantis; de animalibus;
de anima. Singula haec novem theoremata si vita atque ocium
supersit, erunt a nobis diligenter discutienda, ut quam magnus
Aristoteles, quam admirandus vir fuerit, quam vera, quam exac-
ta eius naturalis philosophia sit, quam merito, quam acri et exa-
mine
i
et iudicio sint eam sectatores, eius innumerabiles admirati,
liquido innotescat.
Inter ea theoremata primum est discutiendum illud quod re-
liquis praeposuit Aristoteles, et consensu Peripati totius praeire
debet. Id autem est theorema de principiis. Quod quidem theore-
ma tanti Aristoteles fecit, ut in principiis contemplandis, tractan-
dis, scribendis, laborem atque operam maximam consumpserit.
Ad cuius rei testimonium non enumerabo capita quibus ea est
prosecutus, quae innumera sunt, sed sat erit libros integros in-
dicasse, qui universalibus his principiis occupantur vel docen-
dis vel dedocendis. Ii sunt primus et secundus
Physicus
, primus,
septimus, octavus, duodecimus, terdecimus, quatuordecimus, ex
iis quos vocant
Metaphysicos
. Horum maiore parte primi
Physici
toto fere primo
Metaphysico
(ita et nos appellemus) et tertiodeci-
mo et quatuordecimo dedocemur principia quaedam. Docemur
vero quaedam alia principia, parte non magna primi
Physici
, toto
secundo, totis 7, 8 et 12
Metaphysico
, ita ut fere pares sint libri ab
Aristotele consumpti in docendo atque in dedocendo principia.
Porro horum tot librorum mole non plures quam 15 theses trac-
tantur. Dedocentes quidem septem:
Prima non esse unum principium, contra Parmenidem et
Melissum.
II. Non esse infinita.
10
15
20
30
25
i
Auct. corr. ex examinae
1...,100,101,102,103,104,105,106,107,108,109 111,112,113,114,115,116,117,118,119,120,...440
Powered by FlippingBook