Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber I-V) - page 104

6
[363]
AD BENEDICTUM MANZOLIUM
EPISCOPUM REGIENSEM
Hosce XDiscussionummearumperipateticarum libros, prae-
sul optime atque eruditissime, tibi do ac dico, amico vero ac vete-
ri. Memoria tenes idque saepe refers, dum Patavii philosophiae
gratia uterque essemus annis ab hinc vigintiocto, occulto quo-
dam genio utrumque et trahente et impellente in amicitiam nos
convenisse. Quam et ego semper ex animo colui et idem te fecis-
se video. Neque enim locorum distantia, qua tu quidem per Ita-
liam perque Galliam, ego vero per Dalmatiam, per Graeciam, per
Asiam, ac demum per Hispaniam atque Galliam disiuncti postea
semper fuimus, potuit eam oblivioni tradere, neque ex animis
nostris eradere fortuna dispar, quae te in arduis semper negotiis
ac magnis, magnorum principum habuit, donec ad eam dignita-
tem, qua nunc frueris, longe merito es evectus. Ego vero paupe-
rie pressus, dum aliena commoda curo, mea non curo, continuis
itineribus terraque marique exercitus, Cyprica clade oppressus
atque ingratissimorum pessimorumque hominum fraudibus in-
sidiisque circumventus, Mutinae in patria tua te absente apud
veteres amicos apudque Alexandrum Baranzonum equitem ac
Tarquiniam Molziam, singularem totius saeculi foeminam, pri-
mum resedi, postea e marinis fortunaeque fluctibus in hunc por-
tum sum devectus, ubi te saepius reviso fruorque.
Huc postquam veni et studiis meis me reddidi et scripta a me
iam olim quaedam in manus resumpsi, quantum potui polivi.
Ea quoniam philosophiae studiosis profutura speravi, in publi-
cum exire volui. Ea sunt post primum Venetiis editum tres alii
Discussionum peripateticarum tomi. Quartum hunc ex ordine
tuo nomine insignitum volo. In eo quaestiones aliquot Aristote-
licae agitantur. Si quid in iis ex veritate dictum pro tua doctrina
singulari iudicaveris, non frustraneam operam me navasse cre-
5
20
10
15
30
25
1...,94,95,96,97,98,99,100,101,102,103 105,106,107,108,109,110,111,112,113,114,...440
Powered by FlippingBook