Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber I-V) - page 108

10
[364]
DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM
TOMI IIII LIBER I
De principiis rerum naturalium
Pertractatis a nobis iis omnibus, quae ad concordiam atque
etiam discordiam Aristotelis cum Platone vetustioribusque phi-
losophis pertinerent duobus antecedentibus librorum tomis, ad
propriam iam Aristotelis philosophiam ac eius propria dogmata
discutienda descendendum esse videtur. Eius autem philosop-
hiae partes quatuor fuerant praecipuae. Naturalis, divina, civilis,
logica. In hac quidem a discipulo Theophrasto, charissimo, pra-
ecipuo, est desertus. A Stoicis etiam vellicatus magnopere. Ab
iisdem etiam in civili, ab Epicuro, a Platone, a Pythagora Pytha-
goreisque est superatus. In divina vero Platonis, Pythagoreorum,
Aegyptiorum, Chaldaeorumque longo intervallo a tergo relictus,
ne vestigia quidem consequitur aut attingit. Naturalis autempars
eum longe inclytum fecit.
In qua quidem tametsi a Theophrasto eodem multis in par-
tibus sit derelictus, a Xenarcho, a Boetho, ab Athenaeo, ab ali-
is multis etiam Platonicis, Plotino, Proclo, aliis sit reprehensus:
attamen ab Averrois aetate, a CCCC scilicet annis ad nostra tem-
pora, prae caeteris omnibus mortalibus eum excelluisse commu-
nis hominum et opinio et consensus fuit.
Ea naturalis philosophia omnis comprehensa est LII totis
libris, qui, de multis quos conscripserat, supersunt. Ii sunt a
quibusdam DCXVIII capitibus distincti. His tam numerosis et
capitibus et libris non plura quam novem omnino generalia the-
5
10
15
20
25
1...,98,99,100,101,102,103,104,105,106,107 109,110,111,112,113,114,115,116,117,118,...440
Powered by FlippingBook