Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber I-V) - page 122

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. I
24
Sed dicent forte metaphysicum non considerare principia
naturalium substantiarum, quatenus istae substantiae sint cum
motu. Quid obsecro aient? Motus nonne accidens est? Et quidem
accidens substantiae? Accidens entis? Ens? Nonne metaphysi-
cus motum, ut ens, considerabit? Nonne etiam ut accidens entis?
Nonne etiam ut accidens primo enti substantiae? Quandoqui-
dem considerat inexistentia enti uti ens? Et quae huic inexistunt
per se? Praeterea, motus nonne est aut actio aut passio? Ex prae-
dicamentis unum vel etiam duo?
A metaphysico autem omnia entia praedicamentis compre-
hensa considerantur, ita enim nos docuit Aristoteles multis locis
et initio libri 8. Nonne Aristoteles
Metaphysicis
libro 7. capitibus
7, 8, 9, de generatione libri 12. capite 2. de transmutatione dis-
putavit? Nonne totus liber 9. consumptus est in tractatione de
potentia et actu? Horum prior ita propria est physicae materiae,
ut nulla materia sit, nihil omnino generetur, nisi potentia adsit.
Est igitur ex hac disputationum serie; ex Aristotelis doctrina,
facto, ratione, primi philosophi munus de principiis naturalium
rerum, est de potentia, est de motu tractare. Alieno ergo loco
inter physica tractata sunt, eodem legum authore, latore, leges
suas transgrediente. Atque haec de his breviter disputata sunto.
Maiora aggrediamur.
Principiorum conditiones
Post Anaxagoram primo
Physico
, longe satis sermone, repre-
hensum, aggreditur Aristoteles suam sensim prodere senten-
tiam. Aitque melius esse pauca et finita ponere principia, uti fecit
5
10
15
25
20
1...,112,113,114,115,116,117,118,119,120,121 123,124,125,126,127,128,129,130,131,132,...440
Powered by FlippingBook