Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber I-V) - page 128

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. I
30
infigurato figuratum, ex privatione cuiuscumque formam cuius-
cumque et conclusit universaliter:
Ergo quidquid fit, ex contrario
fit
. Idem 7. capite exemplis artificialibus adstruxit. Nos naturali-
bus magis ad rem facientibus inducamus.
Ex non homine fit homo, ex non equo equus, ex non bove
bos, ex non asino asinus, ex non arbore arbor. Et sic de singulis.
Ergo ex privatione cuiuscumque rei fit forma rei eiusdem. Neque
vero haec Aristotelica doctrina non est. Ut etiam altera haec. Ex
forma fit privatio, ex homine non homo, ex equo non equus et
caetera, quando scilicet corrumpuntur. Fit ergo in individuis ge-
neratio omnis Aristotelico dogmate, ex privatione ad formam, et
corruptio omnis ex forma ad privationem. Verum ergo est id, in
qualibet etiam specie dicere [368] atque etiam in quolibet genere,
si per tutores liceat ex individuis species, ex speciebus genera
vere colligere. Verum ergo erit ex privatione in genere formam
in genere generari et ex forma privationem. Verum quoque haec
duo Aristotelica principia. Verum quoque haec esse contraria.
Verum quoque esse prima contraria. Verum denique contraria
principia ex se invicem posse generari. Cur ergo docemur princi-
pia, quia contraria sunt, ex se invicem non generari?
Si argutentur iterum Aristotelem dixisse primis id contrari-
is non quibuscumque convenire, sane percepimus id et conclu-
simus iam. Sed quia id eis libet, denuo interrogabimus, an ipsi
quicquam cognoscant, quod principiis prius fit? An haec duo
formam et privationem pro principiis et quidem contrariis pri-
mis agnoscant? Si agnoscant, conclusam rem habemus. Si non
agnoscant, rogabimus, ut prima ista principia ignota nobis pro-
dant, ostendant nobis patrem ac matrem principiorum. Si non
ostendant (neque enim ex Aristotele possunt) pro concesso, pro
concesso concludemus nos ex Aristotele privationem et formam
principia esse, prima principia esse, contraria principia esse,
prima contraria esse, nihilominus ex se invicem posse generari.
Atque ideo non veram esse primam de tribus principiorum con-
ditionem. Principia ex se invicem non generari.
5
10
15
20
30
25
1...,118,119,120,121,122,123,124,125,126,127 129,130,131,132,133,134,135,136,137,138,...440
Powered by FlippingBook