Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber I-V) - page 126

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. I
28
primorum contrariorum? An omnium? Explicavit:
10
Eo quod pri-
ma sint, non ex aliis, eo vero quod contraria, non ex se invicem
. Ita ut
conditio ‘ex se invicem non generari’ sit propria contrariorum eo
quod contraria. Et altera conditio ‘non ex aliis generari’ sit con-
trariorum primorum eo quod prima. Esto.
Itaque contrariorum est, ut ex se invicem non generentur.
Quorum contrariorum? Artificialiumne, an naturalium? At do-
cet statim quidquid generatur, ex contrario generari:
11
Sed album
quidem fit ex non albo, et hoc non ex omni, sed ex nigro
. Nonne album
est contrarium nigro? Est quidem. Et album fit ex nigro. Quomo-
do ergo contrariorum est ex se invicem non generari? Nonne hoc
ipso capite exemplis albi, musici, harmonizati, domus, statuae,
figurati, docet ex contrariis omnia fieri? Nonne concludit in haec
verba:
12
Si ergo hoc verum est, fiet omne quod fit et corrumpetur omne
quod corrumpitur, vel ex contrariis, vel in contraria et horum interme-
dia. Intermedia autem contrariorum sunt
? Quae nam ergo haec est
philosophia? Principia ex se invicem non generantur quia contra-
ria sunt? Et statim: quidquid generatur ex contrario generatur?
Sed salvabunt (ita enim loquuntur Peripatetici ab Averroe,
non ab Aristotele profecti) me falli et fallere. Non enim quaecum-
que contraria dixisse Aristotelem ex se invicem non generari, sed
contraria ea quae sunt principia. Accipio. Esto sane. Sed quae
nam sunt ista contraria, quae principia sunt, quae nam alia da-
bunt nobis, nova an vetera praeceptoris? Si nova, nihil ad Aristo-
telis doctrinam. Si praeceptoris vetera, et recte facient et dabunt
privationem et formam. Haec namque et prima et contraria sunt
simul. Quid ergo, haec nonne ex se invicem generantur? Nonne
ex privatione fit forma? Et ex forma, nonne privatio fit? Liceat
cuique homini ex inductione Aristotelica singularium universale
concludere. Aristoteles ex nigro – privatione, album – formam
generavit, ex amuso musicum, ex anharmosto harmonizatum, ex
10
διὰ μὲν τὸ πρῶτα εἶναι μὴ ἐξ ἄλλων͵ διὰ δὲ τὸ ἐναντία μὴ ἐξ
ἀλλήλων.
[ARIST. Ph. 188a.29–30]
11
ἀλλὰ λευκὸν μὲν γίγνεται ἐξ οὐ λευκοῦ͵ καὶ τούτου οὐκ ἐκ
παντὸς ἀλλ΄ ἐκ μέλανος. [ARIST. Ph. 188a.36–188b.1]
12
εἰ τοίνυν τοῦτ΄ ἔστιν ἀληθές͵ ἅπαν ἂν γίγνοιτο τὸ γιγνόμενον καὶ
φθείροιτο τὸ φθειρόμενον ἢ ἐξ ἐναντίων ἢ εἰς ἐναντία καὶ τὰ τούτων
μεταξύ. τὰ δὲ μεταξὺ ἐκ τῶν ἐναντίων ἐστίν͵ [ARIST. Ph. 188b.21–24]
5
10
15
20
25
30
1...,116,117,118,119,120,121,122,123,124,125 127,128,129,130,131,132,133,134,135,136,...440
Powered by FlippingBook