Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber I-V) - page 130

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. I
32
Et si adferant ex 7. capite id non posse fieri, quia praecep-
tor docuerit:
13
Ab invicem enim pati contraria impossibile
. Adferam
ego ex 9. capite contrariam huic doctrinam:
14
Corruptibilia enim
ad invicem contraria
. Et quod illi per illam negent, id ego per hanc
affirmabo. Quid ergo contrarius sibi ipsi Aristoteles? Id arguere
non pergam, salvent sui, si modo possunt, ac torqueant sua et
aliorum ingenia. Haec de prima principiorum conditione.
Quid de secunda?
Principia non gigni ex aliis
. Haec quidem
verissima est. Si enim ex aliis fierent, non haec, sed alia illa essent
principia.
Quid de tertia?
Et ex his omnia alia
? Ex principiis enim omnia:
non quidem immediate omnia, sed tamen omnia quaecumque
fiunt. Confessum esto.
Principia non fieri ex aliis. Ex principiis
omnia
. Prima illa reiecta negotium nobis amplius non facessat.
Duae istae conditiones ex Aristotelis doctrina primis contrariis
conveniunt, ita ut prima contraria principia rerum naturalium
esse concludantur.
Sed quaeremus nos dubitatores quandoquidem
de singulis
dubitare non est inutile
, utrum duae istae principiorum conditio-
nes magis primis contrariis, quam primis similibus conveniant?
Cur non prima similia poterunt dici ex veterum doctrina, non ex
aliis generari? Ex primis similibus omnia generari?
Si quaerant a me: ostende nobis prima similia, quaeram ego
ab eis: ostendite nobis prima contraria. Ostendent privationem
et formam. Si negavero ea esse prima contraria, quomodo pro-
babunt? Nimirum argumento Aristotelis ex 6. capite 1.
Physici
:
15
13
ὑπ΄ ἀλλήλων γὰρ πάσχειν τἀναντία ἀδύνατον. [ARIST. Ph.
190b.33]
14
(φθαρτικὰ [φθαρτὰ] γὰρ ἀλλήλων τὰ ἐναντία)͵ [ARIST. Ph.
192a.21–22]
15
μία τε ἐναντίωσις ἐν παντὶ γένει ἑνί͵ ἡ δ΄οὐσία ἕν τι γένος͵ [ARIST.
Ph. 189a.13–14]
5
10
15
20
25
1...,120,121,122,123,124,125,126,127,128,129 131,132,133,134,135,136,137,138,139,140,...440
Powered by FlippingBook