Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber I-V) - page 140

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. I
42
5
sed maiore in parte, definitio rerum a methodicotato philosopho
omittitur: ut liberioribus scilicet legibus frueretur, uti foecundi-
tatem ingenii, facundiam linguae, veluti ad thesin Rhetoricam
philosophiae Theoremata declamaret. Si definitio cuiuscumque
rei principio aut medio aut etiam fine tradita ab eo esset, non
illi licuisset tam libere, tam contradictorie saepe evagari, propo-
sitam rem omittere, aliam agere quam saepissime. Date igitur
nobis, methodicotati, principii definitionem in tot tractationibius
de principiis.
Principii significatio prima et reliquae
[in margine]
Definitione non respondet Aristoteles, respondet significato-
rum enumeratione. Prima principii significatio, unde quidpiam
rei moveatur primo; 2. unde aliquid pulcherrime fiat; 3. unde
primo aliquid fiat inexistente; 4. unde primo aliquid fiat non
inexistente; 5. ubi ex electione mota moventur; 6. artes; 7. unde
primo res est cognoscibilis. Haec septem sunt significata, ex qui-
bus communes omnibus proprietates colliguntur in his verbis:
22
Omnium sane commune est principiorum, ut primum sit, unde quid
vel est vel sit vel cognoscitur. Horum vero alia inexistunt, alia extra
sunt. Ideo etiam natura principium est et elementum et ratiocinium et
electio et essentia et id cuius gratia.
22
πασῶν μὲν οὖν κοινὸν τῶν ἀρχῶν τὸ πρῶτον εἶναι ὅθεν ἢ
ἔστιν ἢ γίγνεται ἢ γιγνώσκεται· τούτων δὲ αἱ μὲν ἐνυπάρχουσαί εἰσιν
αἱ δὲ ἐκτός. διὸ ἥ τε φύσις ἀρχὴ καὶ τὸ στοιχεῖον καὶ ἡ διάνοια καὶ ἡ
προαίρεσις καὶ οὐσία καὶ τὸ οὗ ἕνεκα· [ARIST. Metaph. 1013a.17–21]
10
15
20
1...,130,131,132,133,134,135,136,137,138,139 141,142,143,144,145,146,147,148,149,150,...440
Powered by FlippingBook