Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber I-V) - page 316

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. IV
218
inducendam non parum operae absumpsit, non paucas rationes
adduxit. In tempore vero sola propositione atque assumptione
totum negotium perfecit. Sexties infinitate hac temporis toto
tractatu de infinito tantummodo nominata. Apponam autem
omnium locorum verba, quia semina sunt maximarum fallacia-
rum sequentium.
Itaque 3.
Physici
capite 4. sunt haec:
19
Esse vero infinitum ex quin-
que maxime probatio evenit considerantibus ex tempore, hoc enim est in-
finitum
. Capite deinde 6. libri eiusdem:
20
Quod vero nisi sit infinitum,
multa impossibilia accidunt clarum est, temporis namque erit aliquod
principium et finis
. Iterum eodemmet capite:
21
Alioquin in tempore
clarum est infinitum
. Et mox:
22
Praeterea in hominibus et tempore, dum
corrumpuntur
. Et capite 7:
23
Neque manet infinitudo, sed fit, quemadmo-
dum et tempus et numerus temporis
. Et denique capite 8:
24
Et tempus et
motus infinita sunt et intellectio non manente eo, quod accipitur
.
Quibus omnibus locis infinitatem temporis assumpsit sibi,
non per se claram, non rationibus ullis probatam. Quae assump-
tio principium et fundamentum est omnium sequentium falla-
ciarum, aequivocationum, sophismatum. Neque id solum egit,
sed semina aliarum fallaciarum iecit penultimis atque ultimis
verbis: illis scilicet, quibus tempori infinito numerum adiunxit.
Quoniam ex numero successionem texet. Istis vero adiunxit mo-
tum, quia ex motu temporis continuitatem, ex tempore continuo
motus aeternitatem mira quadam techna permiscebit. Quatuor
itaque in tempore speculabitur: infinitatem, successionem, conti-
nuationem, aeternitatem.
19
τοῦ δ΄ εἶναί τι ἄπειρον ἡ πίστις ἐκ πέντε μάλιστ΄ ἂν συμβαίνοι
σκοποῦσιν͵ ἔκ τε τοῦ χρόνου (οὗτος γὰρ ἄπειρος) [ARIST. Ph. 203b.15–17]
20
Ὅτι δ΄ εἰ μὴ ἔστιν ἄπειρον {ἁπλῶς}͵ πολλὰ ἀδύνατα συμβαίνει͵
δῆλον. τοῦ τε γὰρ χρόνου ἔσται τις ἀρχὴ καὶ τελευτή [ARIST. Ph. 206a.9–
11]
21
ἄλλως δ΄ ἔν τε τῷ χρόνῳ δῆλον τὸ ἄπειρον [ARIST. Ph. 206a.25–26]
22
ἐπὶ δὲ {τοῦ} χρόνου καὶ τῶν ἀνθρώπων φθειρομένων [ARIST. Ph.
206b.2]
23
οὐδὲ μένει ἡ ἀπειρία ἀλλὰ γίγνεται͵ ὥσπερ καὶ ὁ χρόνος καὶ ὁ
ἀριθμὸς τοῦ χρόνου. [ARIST. Ph. 207b.14–15]
24
ὁ δὲ χρόνος καὶ ἡ κίνησις ἄπειρά ἐστι καὶ ἡ νόησις οὐχ
ὑπομένοντος τοῦ λαμβανομένου. [ARIST. Ph. 208a.20–21]
5
10
15
20
25
1...,306,307,308,309,310,311,312,313,314,315 317,318,319,320,321,322,323,324,325,326,...440
Powered by FlippingBook