Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber I-V) - page 322

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. IV
224
ter scriptis confirmatum est:
37
Eaedem divisiones
erunt temporis et
magnitudinis, atque utrumlibet infinitum et alterum; et sicut alterum,
sic et alterum, veluti si extremis infinitum tempus, et longitudo ex-
tremis, si vero divisione, divisione etiam longitudo, et si utrisque tem-
pus, utrisque etiam magnitudo
. Sed ostensum est magnitudinem
extremis infinitam non esse, licebit per conversionem concludere
tempus quoque extremis infinitum non esse, ut enim alterum, sic
et alterum. Non sunt ergo extremis infinita magnitudo aut mo-
tus aut tempus, confessione, dogmate Aristotelis. Sed si quam
infinitatem habeant, illam alteram divisionis habebunt. Sic enim
docet de hac ipsa 7.
Physico
capite 6:
38
Omnis etiam magnitudo et
omne tempus semper
[406]
divisibilia
. 1. capite quoque eiusdem li-
bri:
39
Eiusdem vero est rationis et magnitudinem et tempus et motum
ex indivisibilibus componi et dividi in indivisibilia
. Et paulo post:
40
Simili modo necesse est longitudini et motui indivisibile esse tempus
.
Sed tempus hoc divisionis modo esse infinitum scribit eodem ca-
pite in hunc modum:
41
Namque eorum, quae sunt per quantitatem
infinita, non potest tangi in terminato tempore: sed eorum, quae sunt
per divisionem infinita, potest
. Etenim tempus ita est infinitum. At
si tempus hac divisionis infinitate est infinitum, eadem infinita-
te est infinita magnitudo quoque. Sic enim paulo post:
42
Sed si
tempus infinitum sit, et magnitudo infinita erit, si vero magnitudo, et
37
αἱ γὰρ αὐταὶ διαιρέσεις ἔσονται τοῦ χρόνου καὶ τοῦ μεγέθους.
καὶ εἰ ὁποτερονοῦν ἄπειρον͵ καὶ θάτερον͵ καὶ ὡς θάτερον͵ καὶ θάτερον͵
οἷον εἰ μὲν τοῖς ἐσχάτοις ἄπειρος ὁ χρόνος͵ καὶ τὸ μῆκος τοῖς ἐσχάτοις͵
εἰ δὲ τῇ διαιρέσει͵ τῇ διαιρέσει καὶ τὸ μῆκος͵ εἰ δὲ ἀμφοῖν <ὁ χρόνος>͵
ἀμφοῖν καὶ τὸ μέγεθος. [ARIST. Ph. 233a.16–21]
38
πᾶν γὰρ μέγεθος καὶ πᾶς χρόνος ἀεὶ διαιρετά. [ARIST. Ph.
237b.20–21]
39
τοῦ δ΄ αὐτοῦ λόγουμέγεθος καὶ χρόνον καὶ κίνησιν ἐξ ἀδιαιρέτων
συγκεῖσθαι͵ καὶ διαιρεῖσθαι εἰς ἀδιαίρετα͵ [ARIST. Ph. 231b.18–20]
40
ὁμοίως δ΄ ἀνάγκη τῷ μήκει καὶ τῇ κινήσει ἀδιαίρετον εἶναι τὸν
χρόνον͵ [ARIST. Ph.232a.18–19]
41
τῶν μὲν οὖν κατὰ τὸ ποσὸν ἀπείρων οὐκ ἐνδέχεται ἅψασθαι ἐν
πεπερασμένῳ χρόνῳ͵ τῶν δὲ κατὰ διαίρεσιν ἐνδέχεται· καὶ γὰρ αὐτὸς ὁ
χρόνος οὕτως ἄπειρος. [ARIST. Ph. 233a.26–28]
42
ἀλλ΄ ἐάν τε ὁ χρόνος ἄπειρος ᾖ͵ καὶ τὸ μέγεθος ἔσται ἄπειρον͵
ἐάν τε τὸ μέγεθος͵ καὶ ὁ χρόνος. [ARIST. Ph. 233a.32–34]
5
10
15
20
1...,312,313,314,315,316,317,318,319,320,321 323,324,325,326,327,328,329,330,331,332,...440
Powered by FlippingBook