Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber I-V) - page 318

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. IV
220
20
15
25
10
5
Primo ergo nos quoque infinitatem temporis discutiamus.
Quid igitur ait Aristoteles:
tempus est infinitum
? Id sexties aut
forte pluries affirmavit. [405] Sed quomodo probat? Nullo modo
toto tractatu de infinito. Forte tractatu de tempore, aut 6.
Physico
probabit.
Sed nos antequam ab infiniti tractatu discedamus, quid in-
finitum sit, quo pacto ab eo definiatur, videamus, ut usui nobis
ea diffinitio, tum in tempore, tum in motu atque etiam in magni-
tudine esse possit, 3.
Physico
capite 4. habet infiniti definitiones
quinque, nobis una aut altera sufficiat:
25
Infinitum est, quod impos-
sibile est pertransire
. Idque evenit, quia terminos seu extrema non
habet. Ait enim:
26
Infinitum est, quod non habet terminum
.
Duas has definitiones sumamus. Tradita est etiam ab eo divi-
sio infiniti 6.
Physico
capite 2:
27
Dupliciter vero dicitur et longitudo
et tempus infinitum et omnino omne continuum, aut secundum divi-
sionem aut extremis
. Verum quoniam his verbis longitudinem, su-
perioribus autem ultimis motum tempori coniunxit omnibusque
infinitatem tribuit, operae fuerit precium tria haec coniunctim
infinitatemque eorum expendere. Sunt enim eiusdem cognatio-
nis in hac ipsa infiniti actione. Sic enim de his 3.
Physico
capite 12.
scripsit:
28
Sequitur enim magnitudinem motus, motum vero tempus,
eo quod sint et quanta et continua et divisibilia
. Deinde 6.
Physico
capite 4. de his ipsis tribus toto capite scribens ait:
29
Et in eo, quod
sint finita vel infinita, similiter habebit in omnibus
.
Sunto ergo per Aristotelicam doctrinam et magnitudo et mo-
tus et tempus infinita. At qua infinitate? Eane quae est in divi-
sione? An ea, quae extremis caret? Duas enim hasce nobis tra-
25
<ἄπειρόν ἐστι> τὸ ἀδύνατον διελθεῖν {δὲ τὴν ἄπειρον ἀδύνατον}
[ARIST. Ph. 265a.19–20]
26
ἄπειρον ὃ ἂν μὴ ἔχῃ [τὸ μὴ ἔχον] πέρας [ARIST. Xen 978a.17–18]
27
διχῶς γὰρ λέγεται καὶ τὸ μῆκος καὶ ὁ χρόνος ἄπειρον͵ καὶ
ὅλως πᾶν τὸ συνεχές͵ ἤτοι κατὰ διαίρεσιν ἢ τοῖς ἐσχάτοις. [ARIST. Ph.
233a.24–26]
28
ἀκολουθεῖ γὰρ τῷ μὲν μεγέθει ἡ κίνησις͵ τῇ δὲ κινήσει ὁ χρόνος͵
τῷ καὶ ποσὰ καὶ συνεχῆ καὶ διαιρετὰ εἶναι· [ARIST. Ph. 220b.24–26]
29
καὶ ἐπὶ τοῦ πεπερασμένα εἶναι ἢ ἄπειρα ὁμοίως ἕξει κατὰ
πάντων. [ARIST. Ph. 235a.37–235b.1]
1...,308,309,310,311,312,313,314,315,316,317 319,320,321,322,323,324,325,326,327,328,...440
Powered by FlippingBook