Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber I-V) - page 430

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. V
332
20
10
30
lapidis partem cum principio motus esse simul motam assigna-
bitis, cedemus vobis, imo etiam adorabimus vos. Si non assigna-
bitis, quousque non assignabitis, pro certo habebimus vos assi-
gnare non posse idque nobis persuadebimus ea ratione ac causa
necessario evenire impossibile esse assignare, quia nulla sit co-
gnatio inter principium figurae, quod nullum est, et principium
motus, quod aliquid est.
Descendat lapis nulla regulari figura aut nominata. Utrumne,
quia rectus non est, non movebitur recto descensu, sed motum
efficiet figurae similem? Sit etiam rectus. An ideo recta linea des-
cendit, quia rectus est? An vero quia gravis? Recti motus docuit
Aristoteles et primo
De coelo
et aliis locis, gravitatem et levitatem
causam esse, rectitudinem aut obliquitatem figurae non agnovit,
pro causa itaque pro certo habemus Aristotelem, cum circularis
motus causam refert, in figurae circularitatem ludere, nobis illu-
dere nosque irridere, cum a carentia principii in figura sphaerica
colligit carentiam principii motus coeli, rerum nulla inter se co-
gnatione iunctarum. Causam, cur id credamus, reddidit nobis
Aristotelesmet ipse libro
De sensu
:
45
Sensibile enim erit compositum
ex non sensibilibus? Sed necessarium, non enim ex mathematicis
. Cir-
culus est figura mathematica, motus est sensibilis res et naturalis.
Quid ergo inter se habent negotii? Non enim sensibilia ex mathe-
maticis fiunt. Ait circulum actu non habere principium, medium
et finem, potentia ait habere. At potentia ista ad actumne veniet
umquam? Si non, et frustra est, et ad motum hunc nihil confert.
Si veniet, quid nam conferet? Principiumne circulo dabit, medi-
um et finem, aut non dabit? Si non dabit, nihil impediet, quin
motus non incipiat. Si dabit, principium conferet motui et medi-
um et finem, ergo non aeternus.
Sed docuit nos 3.
Physico
cogitationi credere esse irrationabi-
le,
τὸ δὲ τῇ νοήσει πιστεύειν, ἄλογον
46
, transitum a mathema-
ticis cogitatione perceptis, multoties in Pythagoreis reprehendit,
45
τὸ ἄρ΄ αἰσθητὸν ἔσται συγκείμενον οὐκ ἐξ αἰσθητῶν. ἀλλ΄
ἀναγκαῖον· οὐ γὰρ δὴ ἔκ {γε} τῶν μαθηματικῶν. [ARIST. Sens. 445b.13–
15]
46
[ARIST. Ph. 208a.14–15]
5
15
25
1...,420,421,422,423,424,425,426,427,428,429 431,432,433,434,435,436,437,438,439,...440
Powered by FlippingBook