Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber I-V) - page 432

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. V
334
10
5
in Platone atque aliis derisit, cur ergo id ipsum ipse committit?
Validissimum argumentum putavit esse: circulus, res mathe-
matica, nullum habet principium, nullum finem, ergo motus
in circulo nullum habebit principium, nullum finem, motus in-
quam res naturalis ac sensibilis beneficium hoc a re mathematica
recipiet? Iaceat igitur hoc sophisma cum reliquis de coeli motu
aeterno. Iaceant etiam cum reliquis omnibus sophismata de mo-
tus ac temporis infinitate, continuatione, successione, aeternita-
te, evirata, exanguia.
Aggrediamur sophisma aliud, quod magis quam teretisma
ullum meticulosos terret. Argumentum unicum est a motoris ae-
ternitate 8.
Physico
capite 6:
47
Sed enim si est aliquid tale, movens
quidem, immobile vero et aeternum, necesse est et primum ab eo motum
aeternum esse
. Argumenti vis est: si motor aeternus est, et mobile
est aeternum. Sed motor aeternus, ergo mobile aeternum. Sed
coelum est mobile tale: ergo coelum aeternum.
Sed motoris aeternitas usquamne est adhuc demonstrata?
Est eodemmet capite:
48
Cum itaque oporteat motum semper esse et
non deficere, necesse est esse aliquid aeternum, quod primum movet,
vel unum, vel plura
. Quod sic argumento ducitur: si motus ae-
ternus, motor etiam aeternus. Sed motus aeternus, ergo motor
etiam aeternus. Ex hoc aliud: si motor aeternus, mobile quoque
aeternum.
Si vero negetur haec: mobile esse aeternum, quomodo vera
esse probabitur? Aristoteles quidem ipse nihil ad hanc, sed sua
familia aiunt. Quia ab aeterno non provenit nisi aeternum. Neque
tamen tam acuti sunt, ut discernant hanc elegantem eorum asser-
tionem implicare contradictionem. Quomodo enim [428] prove-
nit, si aeternum est? Aut si provenit, quomodo est aeternum?
47
ἀλλὰ μὴν εἴ γε ἔστιν τι ἀεὶ τοιοῦτον [τοῦτο]͵ <τὸ> κινοῦν μέν τι
[μέντοι] ἀκίνητον δὲ αὐτὸ καὶ ἀΐδιον͵ ἀνάγκη καὶ τὸ πρῶτον ὑπὸ τούτου
κινούμενον ἀΐδιον εἶναι. [ARIST. Ph. 259b.32–260a.1]
48
Ἐπεὶ δὲ δεῖ κίνησιν ἀεὶ εἶναι καὶ μὴ διαλείπειν͵ ἀνάγκη εἶναί τι
ἀΐδιον ὃ πρῶτον κινεῖ͵ εἴτε ἓν εἴτε πλείω [ARIST. Ph. 258b.10–11]
15
20
25
1...,422,423,424,425,426,427,428,429,430,431 433,434,435,436,437,438,439,440
Powered by FlippingBook