52
in mente divina existentium academici devenere. In quo
quidem processu clausum est illud principium celatum
divi Platonis, quod et ego celare volo tamquam iuratus ab
ipso. Sub quo principio (si Deus mihi vitam prolongaverit)
multa praeclara scribere potero. Sed qualitercumque sit,
non est nobis in hoc vis facienda, nec volo contraire tanto
philosopho, sed sit utrique proprius modus procedendi
in ipsam veritatem et perfectionem nostram. Quia talis
numerus diversimode consideratus potest esse et prior et
posterior natura et perfectione.
Capitulum primum tractatus tertii:
de musica integritate
Convenit modo ut aliqua dicamus de musica integri-
tate eiusque excellentia. Subiectum cuius est numerus
sonorus. Quod nihil aliud est, quam proportio quorun-
dam numerorum in quibus inventa est harmonica conso-
nantia, amicitia et convenientia maxima et media. Notan-
ter dixi (quorundam [c4] numerorum), quia non omnes
proportiones numerorum sunt amicae inter se neque
constituunt symphoniam
54
. Sed solum quinque tantum,
secundum quod quinque modis fiunt combinationes di-
versae in ipso quaternario. Quarum prima est et maxima
bisdiapason
55
, Latine quadrupla, secundum quod duo
extrema comparantur ad invicem, scilicet unum ad qua-
tuor, et constituitur ex decem tonis et quatuor semitoniis,
ex numero vero 2304 et 9216. Secunda vero est composita
ex diapason et diapente, quae simul iunctae reddunt tri-
plam, ut unum ad duo et duo ad tria, id est unum duo
tria, constans ex 8 tonis et tribus semitoniis, ex numero
vero 2304 et 7776. Tertia est diapason, Latine dupla, ut
unum ad duo, constans ex 5 tonis et duobus semitoniis,
54
corr. ex simphoniam
55
corr. ex bisdiapasson
5
15
20
30
10
25