72
in aeternis tertio Physicorum textu commenti 32. Tamen
noster intellectus non necessario intelligit, neque voluntas
vult neque facit, propterea quia est intelligentia ultima
imperfecta, quia assistit materiae et non intelligit, nisi per
species cum discursu. Ideo ibi non est aliqua necessitas,
scilicet in intellectu nostro, quia, quamvis radix nostrae
operationis sit ab intellectu et non a voluntate, tamen po-
test ad opposita per Philosophum ix. Metaphysicae textu
commenti 3. Ad secundum argumentum, quamvis sit for-
te et quod veritatem videatur concludere, scilicet quod si
causae omnes universales et particulares essent notae, et
effectus essent noti, quia causa et effectus sunt simul na-
tura. Non tamen videtur sequi, quod omnia sint sub ne-
cessitate, quo ad voluntatem (ut supra dictum est), quia
non est cui voluntas subiaceat et ipsam necessitet, quamvis
Philosophus in hac materia dicat unum vix intelligibile,
scilicet quod Deus, quae facit, necessario facit, et tamen ab
ipso omnia facta sunt, non tamen omnia sunt necessaria.
Quia dicit: quamvis in causis essentialiter ordinatis, si pri-
ma agit cum necessitate, ut de facto est in Deo, et omnes
aliae necessario agent. Tamen cum deventum est ad haec
materialia, non necessario proveniet omnis effectus, quia
a materia male disposita talis actio impediri potest.
Quamvis apud Scotum tenet ista consequentia, quae apud
Aristotelem non tenet, scilicet si Deus agit cum necessitate,
omnia essent cum necessitate, quia Deo (ut est potentiae
infinitae) nihil resistere potest. Tamen Aristoteles aliter
dicere non potuit stans in puris naturalibus. Quia videt,
quod Deus est summa bonitas et summe boni est produ-
cere summe bonum. Quia si posset aliquod bonum pro-
ducere et de facto non produceret, non esset bonum. Ideo
dixit, quod Deus necessario agit. Ex alia parte videt, quod
est nobis fuga et persecutio et multa peccata in natura,
puta homo cum duobus capitibus. Et tamen natura uni-
versi non intendit illud. Ideo dixit, quod materia est causa
5
15
20
30
10
25
1...,27,28,29,30,31,32,33,34,35,36 38,39,40,41,42,43,44,45,46,47,...74