70
tamen in brutis est illa voluntas libera. Quia fuga et per-
secutio ipsorum est ab aestimativa. Hoc etiam Scotus vi-
detur innuere, primo Sententiarum, in prooemio in quae-
stione de praxi: in qua seipsum superavit, quamvis sibi
quaedam (ut sui moris est fabricavit, non tamen ad inten-
tionem Philosophi) et super illa subtiliter dixit. Dicit enim
quod, quamvis intellectus omnis non potest non intellige-
re obiecto praesentato, quia naturaliter intelligit, tamen
voluntas est illa, qua volumus, appetimus et fugimus et
caetera. Nec Philosophi positio videtur aliter posse susti-
neri. Quae est quod artes nostrae sunt liberae: decimo
Metaphysicae textu commenti 3. quamvis ibi expresse
velit, quod radix liberae actionis sit ab intellectu et non a
voluntate, ut Scotus voluit. Quia nihil voluntas vult, nisi
prius intellectus intelligat secundum Philosophum. Sed
contra, magis contra Philosophum quam contra Scotum,
quia Philosophus 12. Metaphysicae vult, quod intellectus
divinus necessario intelligat (sicut et Scotus vult), ergo
voluntas necessario vult. Probo consequentiam, quia in-
tellectus et voluntas per Philosophum, 3. De anima, sola
ratione distinguuntur, ergo, quicquid uni competit, essen-
tialiter competit et alteri; sed per ipsum intellectus divinus
necessario intelligit, ergo et voluntas vult. Et cum non sit
ratio diversitatis penes essentialia, de una intelligentia,
quam de alia, et cum omnes intelligentiae sunt intelligen-
tiae et noster intellectus est intelligentia, per Averroem
secundo Metaphysicae commento primo, ergo quicquid
dicitur de una, dicitur et de alia. Pro solutione quidnam
dicere debeo? Certe, domini, (ut videtis) argumentum est
difficile. Tamen ego sic solverem istam contradictionem
Philosophi 10. Metaphysicae textu commenti 3. et 12. [d4]
Metaphysicae, negando omnimodam similitudinem intel-
lectus scilicet divini et nostri. Quia ad intentionem Philo-
sophi concederem, quod intellectus divinus necessario
intelligit et voluntas vult, quia esse et posse non differunt
5
15
20
30
10
25