62
imo proprie dictam, nullus sani capitis negare potest.
Quia nisi ibi esset motus amicabilis et proportio musicam
constituens, utique ille motus velocissimus convexi, non
eodem tempore ad medium caeli veniret cum illo motu
tardissimo concavi neque ad alias partes eiusdem circum-
ferentiae, puta ad horoscopum vel occasum vel ad imum
terrae. Quia si vel in comate deficeret, certe iam non ser-
varet iustitiam neque amicam et [d2] harmonicam propor-
tionem tam sibi caram. Nec ratio Philosophi contra Plato-
nem militat negantis in caelis esse harmoniam: quae cum
sit per sonum et sonus ex percussione aëris, ergo cum in
caelis non sit aër neque sonus, ergo neque harmonia.
Quidam volentes defendere Platonem, quod in caelis est
harmonia, nihil tamen dicunt neque formaliter respon-
dent ad rationem Philosophi. Dicunt enim, quod harmo-
nia caelestis ob sui magnitudinem non auditur, similitu-
dinem sumentes ab incolis apud Catadupam Nili praeci-
pitationem, ubi sonum ob sui magnitudinem non audiunt.
Plato, inquam, noluit hoc dicere, sed quod illa harmonia
caelestis non cadit sub auditum sensus, sed tantum sub
auditum rationis. Quae non est ex sono (ut Aristoteles
sibi imposuit, magis verba quam sensum Platonis impu-
gnando), sed est ex velocissimo et tardissimo (ut modo
dictum est). Talis enim harmonia perfectissima (ut orga-
num) est proportionata enti perfectissimo.
Capitulum primum tractatus quarti
Promisimus enim ultimo loco aliqua de nobilitate et
excellentia astrologiae dicere, quae videtur esse tota per-
fectio humana, humanitus acquisita, quia tota nostra co-
gnitio sine ista nulla est, quia in istam fit totalis resolutio,
ut in causas proprias et primas. Proportio cuius ad alias
scientias est velut perfectum ad imperfectum, quia haec
cognoscit causas rerum omnium, aliae vero non cogno-
5
15
20
30
10
25