82
unam dimensionem prior est, quam eadem secundum
duas vel tres, et haec erit linea et non superficies neque
corpus; quia ad fluxum lineae causatur superficies et ad
fluxum superficiei causatur corpus. Quamvis haec fiant
tantum per intellectum, id est secundum considerationem
mathematicam, ut in commento 60. 3. Physicorum, quae
quidem linea (ut est mensura) debet esse maxime nota x.
Metaphysicae, ergo erit finita. Quia infinita non est nota
(quia non cadit sub potentia alicuius intellectus secundo
Caeli). Ergo finita et terminata, sed tales termini dicuntur
principia lineae, quorum est tantum terminare. Quare sen-
sus litterae erit, quod punctum est principium mensurae,
non omnis, sed primae ordine scilicet naturae: quia lineae.
Aliarum enim mensurarum erit principium vel linea, ut
ipsius superficiei vel latitudinis. Ipsius autem corporis non
linea, sed superficies. Animae autem neutrum istorum,
quia est forma simplex: non quanta neque composita vel
terminata aliquo termino, sed ipsa est terminus et etiam
mensura, secundum diversa secundo De anima.
De puncto: Capitulum secundum
Punctum est cuius pars nulla est, id est quod non pati-
tur divisionem. Unde puncta sunt fines vel termini lineae
finitae et terminatae et cadunt in eius diffinitione formali.
Sed contra, [E3] omnis forma intrinseca dicit substantiam
rei ad differentiam formae accidentalis, quae est extrinseca.
Solutio: negatur maior: quia bene verum est, quod omnis
forma intrinseca dicit quiditatem: non tamen essentiam
neque substantiam per Philosophum primo Topicorum
capitulo 8. dicentem, quod in omni praedicamento est
reperire quid, unde quiditas et id, cuius est quiditas, dif-
ferunt. Hoc Averroes expresse 7. Metaphysicae commento
34, idem commento 92. primo Caeli, ubi dicitur quod qui-
5
15
20
30
10
25
1...,32,33,34,35,36,37,38,39,40,41 43,44,45,46,47,48,49,50,51,52,...74