74
contingentiae. Sed quia [E1] haec sunt altioris artificis.
Quia astrologi, cuius solius est resolvere has causas et
effectus omnes (possibiliter per naturam) ad primas cau-
sas, scilicet ad corpora caelestia. Aristoteles vero, vel quia
noluit habitum sumere astrologicum et in naturalibus
veritatem concludere, timens forte, ne descendat de ge-
nere in genus astronomicum cum physicis permiscendo
vel quia mathematicas non optime calluit, ut dicit Simpli-
cius de ipso in Praedicamentis in capitulo 19. et hoc magis
credendum est. Quia etiam in libello De bona fortuna
disputat, quid est esse hominem fortunatum et tamen
diminute dixit, quia non tetigit causam adaequatam, quam
solius astrologi est assignare. Quia multiplex est bona et
mala fortuna: quia in substantia, in filiis, in uxore, in exal-
tatione, in amicis et inimicis et caetera, in quibus omnibus
contingit unumquemque esse fortunatum vel infortuna-
tum, secundum quod unicuique a radice nativitatis iniun-
ctum est. Quae omnia sunt principalis considerationis
ipsius astrologi. Nec tamen per haec volui carpere tantum
Philosophum, qui fuit regula in naturalibus. Ad tertium
argumentum dico, quod voluntas est libera (secundum
Scotum), vel ipse intellectus noster secundum Philosophi
solutionem iam supra datam. Ad formam autem argu-
menti concedo, quod omnis anima intellectiva nostra est
eiusdem rationis. Tamen dico, quod possunt impediri ip-
sarum operationes, quia agunt organice. Organo enim
corrupto vel vitiato, certe corrumpitur vel impeditur exi-
tus ipsius animae in actus et suas operationes. Quare per
accidens intellectus et ipsa voluntas stellis subiaceret, qua-
tenus eius organa a stellis bene maleve
68
fabricantur. Huic
quaestioni etiam annectitur quaestio de praecognitione
Dei vel de ipsa praedestinatione et maxime super illud
dictum Christi: Petre, antequam gallus ter cantet, me ne-
68
corr. ex male ve
5
15
20
30
10
25
1...,28,29,30,31,32,33,34,35,36,37 39,40,41,42,43,44,45,46,47,48,...74