58
ipsum quatuor actu continet ipsum decem, ergo quatuor
continet totam latitudinem numeri actualem et potentia-
lem. Ergo quatuor est totum. Quod est iuramentum
Pythagorae, scilicet per quatuor quod est totum. Et ex hoc
quaestio problematis solvitur, scilicet quod ideo natura
fuit contenta bisdiapason
61
proportione maxima: quae est
quadrupla, quia quatuor est totum, in quo sunt contentae
omnes proportiones mediae totius musicae. Sed cum to-
tum sit perfectissimum, bene convenit enti perfectissimo
habere etiam id perfectissimum quo (ut organo) conservat
universum. Et tale est ipse amor vel unio et harmonica
proportio numerorum, quae in quaternario continetur
tamquam in toto. Patet etiam, quod ista harmonia vel
musica, non solum est tantae speculationis et elevationis
animae, quia illa sola plena sunt omnia caelestia et terre-
na, quae ipsa natura universi universum gubernat; sed
etiam est coniuncta omni moralitati. Et ut maximis mini-
ma quidam conferam: ex musica enim innumeros fructus
consequimur corpori animaeque conducentia. Videmus
enim morbo gravatos quandoque sola musica levare,
quandoque etiam furibundos molli cantu reddere mites.
In oppositas etiam qualitates cantu duriori Martem accen-
dere et ad arma excitare. Et ex mollibus reddere
62
feroces.
Cui etiam est ignotum illud Pythagorae artificiose factum,
cum vidisset iuvenem amore perditum incitatumque,
Phrygio modo mitem reddidisse. Unde Sirenae, unde
Mercurius atque Apollo sibi nomen vendicarunt, nisi quia
dulcibus sonis animas mortalium gratas sibi reddiderunt?
Sed si haec in nostra musica reperiantur? Quae ut, quo-
quomodo sint nobis manifesta natura satis fuit solicita,
solum ut animas nostras ad caelestes speculationes revo-
caret, accomodatam ponendo similitudinem per ea, quae
61
corr. ex bisdyapasson
62
corr. ex redde
5
15
20
30
10
25