38
anima, non cognoscunt, sed sunt mensurae, quibus fit
cognitio. Quod autem dictum est de anima, sane intelli-
gendum est de intellectu nostro et non substantiarum
abstractarum, quia Philosophus dissentit
44
ex toto a veri-
tate et fide catholica, quae tenet, quod intelligere nostrum
est accidens, sicut et intelligentiarum abstractarum, puta
angelorum, et quod solius Dei intellectio est sua substan-
tia; quae intimius se habet ad essentiam divinam, quam
alia attributa in divinis. Philosophus autem, quod in nobis
tantum est accidens, quia intelligimus per species. In ae-
ternis vero intellectus et intellectum est idem omnibus
modis, quia cognoscendo suam substantiam cognoscit et
producit omnia xii. Metaphysicae, sic tamen intelligendo,
quod prima intelligentia nulla potentia est composita,
quia a nullo dependet neque in fieri, neque in conservari,
sed est primum simpliciter. Secunda vero et tertia et aliae
intelligentiae, quamvis intelligunt per sui essentiam, emi-
nenter omnia inferiora a se diminute tamen superiora,
quia cognoscunt se dependere a prima. Quam dependen-
tiam philosophi potentiam vocant. Penes [c1] quam sunt
imperfectiores prima intelligentia, in quibus datur latitudo
multa. Quanto enim aliqua removetur magis a prima,
tanto est magis imperfecta, quia omne quanto magis re-
movetur a perfecto, tanto magis remittitur eius potentia.
Exemplum, si esset aliquod visibile in sua maxima perfec-
tione, puta ut c, sint etiam plures potentiae visivae, qua-
rum una sit ut l, alia ut xl et caetera. Vel aliter: sint plures
potentiae visivae eiusdem perfectionis, si tamen una plus
distaret alia et tertia plus quam quarta et caetera. Dico,
quod imperfectiori modo videt illa potentia visiva, quae
est minoris virtutis vel illa, quae magis distat, quam illa,
quae minus posita paritate in potentiis. Sic est in illis in-
telligentiis secundum Philosophum. Nec mirum tantam
44
corr. ex disentit
5
15
20
30
10
25
1...,10,11,12,13,14,15,16,17,18,19 21,22,23,24,25,26,27,28,29,30,...74